Giorgio Sisgoreo Sapphica, 12

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


12. de divo Iacobo minore

Natus Alphei dominique frater

Iacobus iustus vocitant minorem,

Sacra templorum Iacobo minori

Omnia florent.

5

Floruit matris recubans in alvo

Sanctus effectus fidei rigore.

Vina, sinceram m minime bibebat

Flumina libans.

Carnium temnens epulas opimas,

10

Balnei vitans lepidum lavacrum

Atque tonsoris fugiens novaclam

Vixit in orbe.

Solus in sanctum veniens sacellum

Saepe callosis genibus rogabat,

15

Prorsus humectans lachrymis profusis

Ora sacrata.

Latius scribens Egesippus auctor

Nobilis vitam reseravit omnem,

Quam velut Sydus speculamur altum

20

Mortis in aevo.

Passio Christi Iacobum fidelem

Comprobat nullis epulis fruentem

Antequam mundi dominum videret

Morte renatum.

25

Creditur senis tenuisse lustris

Praesulis sedem Solima sub urbe,

Creditur primam celebrasse missam

Numen adorans.

Cogitur Christum dominum negare,

30

Profitens Christum datur in ruinam:

Fuste percussus Superans Ananum

Astra volavit.