Giorgio Sisgoreo Sapphica, 11

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


11. de Matthaeo Evangelista

Rite Matthaeus meliora legit:

Omne vectigal penitus relinquens,

Omne iam lucrum fugiens, salutis

Vocibus instat.

5

Proximi qui dum rapiebat aurum,

Proprium sprevit fragilemque censum

Tempsit et regem propere secutus

Divitiarum.

Nunciat Verbum Solimis sacratum

10

Nunciat regis populo Philippi,

Nunciat nigro sitibus colore

Aethyopumque.

Civitas Nabar nimium decora

Funditus novit sacra nunciantis.

15

Vidit et dotes nimium stupendas

Numine dante.

Credidit signis validis Egyppus,

Credidit coniunx meritis beatis,

Credidit natus superis in auris

20

Ipse revivens.

Porro designans hominem volantem

Visio narrat veluti prophetae,

Scripsit Hebreo calamo probatae

Gesta Salutis.

25

Filiam regis domino sacravit

Praeditam semper gracili precatu,

Nuptiis illam sibi glutinare

Hyrtacus optat.

Virginem Christo prohibet dicatam

30

Copula carnis maculare foeda,

Hyrtacus iussit subito vetantem

Ense necare.