Giorgio Sisgoreo Sapphica, 10

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


10. de divo Bartholomeo

Dignus altorum Seraphyn sodalis,

Fidus electi populi magister,

Nobilis regum celebrisque proles

Bartholomeus.

5

Liconum turbae calidis et Indis

Ore divino sacra nunciabat,

Vinculo missum retinent honoris

Verba notantes.

Demonum multo fugiunt fragore

10

Ipsius vultum, statuae prophanae

Corruunt iussu subito sacrati

Bartholomei.

Centies noctu totiensque luce

Ipse ferventer dominum rogabat

15

Corde sublimi manibusque tensis,

Poplite flexo.

Huius orantis calor aestuosus

Rore complebat steriles aristas,

Nigra pellebat, faciebat astra

20

Porro serena.

Audit orantem Superum potestas

Et probant caeli socio lepore

Inferi nec non trepidant tyranni

Rite rogantem.

25

Vrbis Albanae populum docebat

Gloriam vitae, domitans scelestos,

Pelle nudatus roseo triumpho

Gaudia captat.

Ore facundo Theodorus almus

30

Concinit toti sua sacra mundo,

Concinit laudes chorus Angelorum

Bartholomei.