Giorgio Sisgoreo Sapphica, 9

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


9. de sacro Thoma

Credidit Thomas domino renato

Mortis e vinclo: cupiens videre

Signa clavorum laterisque vulnus

Vidit et inquit:

5

"Mitis humani generis redemptor,

Omnium rerum decus et creator,

Tu deus, lati dominator orbis,

Victor Averni."

Visaque, Thoma, tua roboravit

10

Christus occisus, bene quod resumpsit,

Sanctior, qui non oculis videndo

Numina credit.

Profuit nobis dubitans abyssus

Palpitans carnem, fidei nitorem

15

Comparat, totum resonat per orbem

Gesta triumphi.

Praedicans Parthis pariterque Medis,

Praedicans Persis, calidis et Indis

Plurimo signo populum vocabat

20

Ad sacra fontis.

Demones flatu domini fugabat,

Prorsus infirmos dabat et saluti,

Lumen et caecis tribuebat almo

Flammine plenus.

25

Temperans aestum simul et rigorem,

Suscitans functos proprio vigore,

Passus ob Christi nimios amores

Pace quiescit.

Corpus inclusum tumulo nitescit

30

Vrbe praeclara meritis Edessae,

Emicans in qua celebris refulget

Gratia Thomae.