Giorgio Sisgoreo Sapphica, 8

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


8. de divo Philippo

Gentibus Iesum cupidis videre

Curat ut tandem videant, Philippus,

Auream cuius faciem peroptat

Canere mundus.

5

Turba iam Christo duce copiosos

Venerat verbo domini cibari.

Providet plebi sator et redemptor

Esurienti.

Panibus turbam saciare quinque

10

Nemo dicebat poterit Philippus.

Conditor felix homines cibavit,

Millia quinque.

Grana telluris bonitate crescunt,

Crevit et Christi deitate panis.

15

Omnium mentes stupidas relinquit

Nobile signum.

"Indica patrem, machinae creator

Orbis, et nostrae fidei satisfit."

Credulus condam modicum Philippus

20

Verba movebat.

"Filium cernens videt et parentem

Semper aequali gradimur triumpho."

Christus has tales voluit Philippo

Reddere voces.

25

Post dies Christi volitantis omnes

Tunc super caelos dapibus polorum

Quattuor lustris miseros Philippus

Pavit homones.

Martis evertit statuam crucemque

30

Prorsus erexit, gelidum draconem

Perdidit, tandem crucifixus intrat

Gaudia caeli.