Giorgio Sisgoreo Sapphica, 6

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


6. de Iacobo maiore

Iacobus maior, Zebedea proles,

Quem deus coelo volitans ab alto

Christus ascripsit gremio suorum

Discipulorum.

5

Hic ut ad dextram sedeat, petebat

Cura materni rogitans amoris,

Hic bibit sacrum calicem, sedile

Dat pater altum.

Thabor ad montem fuerat vocatus

10

Gloriam cernens ubi praepotentem,

Quando divino facies nitore

Fulsit in aevo.

Affulsit Christi precibus cruentis,

Angelus quando monitu paterno

15

Carne turbatum dominum refecit

Tempore mortis.

Artibus caeli cadit ars Magorum,

Demonum vires baculo ligantur

Iacobi, mansit pietasque felix

20

Ore sacrato.

Victus Herodes ratione diva

Arsit in magnum penitus furorem,

Iacobo sacrum caput amputavit

Ense prophano.

25

Martyrum primus diadema gessit

Inter illustres socios laborum;

Qui deum toto sonuere mundo

Virgine natum.

Inclyto regno fruitur polorum

30

Et triumphali solio Tonantis.

Cuius in laudem Sibenica tellus

Phana coronat.