Giorgio Sisgoreo Sapphica, 5

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


5. de divo Andrea

Mitis Andreas dominum secutus

Vincla mundani laquei relinquens,

Velle sed totum tibi, Christe, vovens

Corde benigno.

5

Gaudeat Patras veniente tanto

Nuncio Christi: scelus omne mundi

Fulminat, legem probat et nitentem

Flamminis igne.

Audit Aegeas sacra vera vanus,

10

Pungit Andream sonitu prophano,

Temnit et lignum nitidae salutis

Et Crucis aram.

Templa vanescunt veterum deorum,

Demonum lusu statuae fatentur

15

Voce caelesti, ruit omne verbum

Iudicis atri.

Indicat magna pietate Christum

Sede de caelsa superum petisse

Virginis ventrem, docuisse nec non

20

Velle paternum.

Livor Haebreos superat malignos,

Nummus et Iudam, timor et Pilatum.

Orbis auctorem cruce sio necavit

Perfida turba.

25

Motus Aegeas rabie canina

Vera clamantem Superumque caelo

Digna virtutis truculentus hostis

Perdere iussit.

Hic salutabat crucis apparatum,

30

Emicans in qua dominus pependit,

Denique Andreas roseo triumpho

Scandit Olympum.