Giorgio Sisgoreo Sapphica, 1

Reference basis text: V. Gortan, 1962

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


1. ad Antonium Calvum

Praetor Antoni, generosa proles

Calva, perfelix, Veneti senatus

Gemma, qua fulget Sibenica tellus

Syderis instar,

5

Solvimus grates Superum parenti,

Ad magistratum modo qui vocavit

Vrbis in nostrae laribus paternis

Te, bone praetor.

Pindari linguae fluvios disertae

10

Posco praeturam cupiens sonare,

Quam geris solers, animo modesto

Omnia librans.

Iura tu servas, quibus ut minister

Ponderas aequum pariterque iniquum.

15

Deligis rectum domitasque crimen,

Optime censor.

Cesaris pectus grave, sed benignum

Possides, nomen rigidi Catonis

Temperas, captas, Numa qua vigebat,

20

Religionem.

Tu togae lampas Venetae videris,

Tu tuae sydus domui nitescis,

Praesidet nobis tua rite virtus

Erygonea.

25

Tu sacerdotum venerandus ipse

Cultor, illustris procerumque amator,

Tu decus doctae specimenque turbae,

Inclyte praetor.

Tu colis vatum graciles Camoenas,

30

Tu sapis Phoebum redolesque laurum,

Tu geris clausas Charites sacrato

Pectore claras.

Dulcis auditor cytharae lyraeque,

Perlegas totam modo tu Thaliam

35

Fonte non vatum veterum madentem,

Rore sed astri.