Giorgio Sisgoreo carmina varia, 7

Reference basis text: P. Tremoli, 1989

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


7. doctissimo ac eloquentissimo viro
domino Petro Barocio preclaro patricio Veneto
Gorgis Sisgoreus Sibenicensis plurimum se commendat

Petre, decus Venetum, Barocie gloria gentis,

      Lux vatum, quos haec tempora nostra ferunt,

Aspectu primo mirabar verba loquentis,

      Mirabar tanti dulcia gesta viri.

5

Credo tuo, doctor, latitabant pectore Musae,

      Quarum praesidio dulce videre decus.

O domus Aoniae, domus o preclara caterve,

      O qui monstratus saepius a digito,

Gorgi Priole, tibi meritas, celeberrime doctor,

10

      Persolvo grates, carmina si qua valent.

Me cunctis notus voluisti reddere notum.

      Novit sic paucos Scipio: notus erat.

Hic mihi Mecenas et clarus Pollio fuit,

      Annue tu Veneti gloria magna chori.