Giorgio Sisgoreo carmina varia, 5

Reference basis text: P. Tremoli, 1989

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


5. peritissimo utriusque iuris doctori domino Gorgidi
Priolo Gorgis Sisgoreus Sibenicensis plurimum sese commendat

Edite nobilium Venetorum sanguine, Gorgi,

      Quo se nunc iactat tota Priola domus,

Me tibi commissum facio, me prebeo totum:

      Suscipe tu donum, Gorgi benigne, clarum.

5

Obtulit Eschines sic se tibi, prisca senectus,

      Cui nocuit plenis hausta cicuta cadis.

Si hoc fuerit, meum gratum tibi sensero munus.

      Non corvus dirus, sed canit albus olor:

"Sis felix, quotiens et te tua nomina tangant,

10

      Tu totiens nostri nominis esto memor".