Giorgio Sisgoreo carmina varia, 3

Reference basis text: P. Tremoli, 1989

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


3. ad Azzonem Phorestum physicum Gorgis Sisg.

Vva Pieriis calcatur saepe puellis:

      Haec spuit inclusum nectaris uva merum.

Dignus es et Musis et sacro nectare dignus:

      Nunc dignos gustus, si sapit, Azzo, refer.