Giorgio Sisgoreo carmina Ambrosiana, 4

Reference basis text: Olga Perić, 1985

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


4. responsio Azzonis

Perdulces uvae, perdulcia carmina, Gorgi,

      Vt nectar mentem corripuere meam.

Felix, qui niveas potis es concernere formas,

      Dum calcat mustum lubrica planta novum.