Giorgio Sisgoreo carmina 3, 16

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


16. Iunius

Iunius inmensi venit cum fruge caloris

      Festaque letitie Iunius ipse dabit.

Idibus Antoni Patava veneratur in urbe

      Et colitur multo lumine sacra dies.

5

Sex dedit illa dies Greca sub imagine delthas,

      Qua nitet agnigeri festus in orbe dies.

Viginti nonum numerum super adde diebus,

      Claviger et Paulus scerta sacrata ferent.