Giorgio Sisgoreo carmina 3, 15

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


15. Maius

Pulcher Maius adest roseo comitatus odore

      Festaque formosus splendida Maius habet.

Florida lux Mais semper celebranda Calendis,

      Hec tamen electis festa duobus erit.

5

Tercia lux mensis festum solenne datura est,

      Qua fuit inventum luce salutis opus

Electosque docens Christus volitavit in altum

      Talis et est toto festus in orbe dies.

Filius eterni residendo patris in arce

10

      Flantis in adventu gaudia mira dedit.

Nomina trina dei venerantur cuncta creantis,

      Est tamen eternus unus in orbe deus.

Est quoque magna nimis sacri veneratio festi,

      Quo colitur celso victima plena deo.