Giorgio Sisgoreo carmina 3, 14

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


14. Aprilis

Martius Aprilem generat, quo prata virescunt

      Et portat gemmas arbor aperta suas.

Idibus exactis iunctis bis quinque fenestris

      Cum clipeo veniet divus ad arma datus.

5

Quinta dies decimam geminando mense sub isto

      Alligero gaudens ipsa leone venit.