Giorgio Sisgoreo carmina 3, 11

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


11. Ianuarius

Nil mihi cum veteri Romane gentis honore,

      Quem canit in fastis Naso poeta suis.

Vana superstitio dominorum namque Quiritum

      Et fuit eterne relligionis inops.

5

Maxima festa sono totum digesta per annum,

      Que populo veri sunt veneranda dei.

Pompilius Ianum perfecit mensibus anni,

      Incipit a Iani mense poeta canens.

Principium nostris sunt Iani tempora coeptis,

10

      Ordinibus priscis convenit ordo novus.

Prima dies Iani toto celeberrima mundo est,

      Qua deus incisa carne puellus erat.

Nomen et excelsum nostre tulit ille salutis,

      Vera salus Iesus nomine dictus erat.

15

Nec se iam tanto iactabit nomine quisquam,

      Nomen ad hoc semper flectitur omne genu.

Sexta dies Iani est, qua stella novella reduxit

      Virginis ad partum regia dona sacrum.

Est quindena dies decima cum luce biformis

20

      Ad decus ensiferi facta beata dei.