Giorgio Sisgoreo carmina 3, 9

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


9. ad Paulum Rippam pretorem

Paule, magistratus dignissime, Rippa propago,

      Principium cuius Mantua clara fuit.

Rippa domus fuerat dominans tibi, Mantua foelix,

      Est modo sed Venete gloria facta toge.

5

Rippaque perpetuis virtutibus ipsa nocebit,

      Quas paris officio, Paule serene, tuo.

Magnanimus Veneta tu dux in classe fuisti

      Et tua cum magna laude triremis erat.

Miles erat fortis, qui remo pelleret undas

10

      Et qui barbaricis bella cruenta daret.

Est honor iste tuus, nam, si dormisset Vlixes,

      Dormisset pigro tota caterva viro.

Vidisti veniens Sibenicam pretor in urbem

      Prorsus ob adventum gaudia facta tuum.

15

Te gaudet populus, miseri letantur in urbe

      Et mea laetitiam clauda Camoena sonat.

Credimus Astream tecum venisse micantem,

      Credimus et Charites ducere posse choros.

Dique tuis faveant, pretor iustissime, coeptis

20

      Erigoneque decens nunc tua sceptra regat!