Giorgio Sisgoreo carmina 3, 7

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


7. contra ingratum

Euryali formam superas, ingrate, superbam,

      Euryalus veluti non tamen ipse places.

Tuque, ingrate, licet Pellide stemmata vincas,

      Tersites tamen es moribus ipse malis.

5

Caedit magna tibi Romani copia Crassi,

      Pauperiem Codri sed magis ipse velim.

Non tibi Persarum lex est, ingrate, timori,

      Lex te Persarum perdat, inique, nimis.

Nil tibi cum Musis, Charites tibi nulla dedere,

10

      Nil tibi cum Nymphis deliciisque sacris.

Te, puto, Tisiphone genuit vel Cerberus ipse,

      Tisiphones habeas Cerbereasque domos.