5. ad Marcum Bollanum pretorem
Magnum, Marce, decus Veneti, Bollane, senatus,
Quem sortita virum patria nostra fuit.
Nam tua laetitiam nobis pretura gerebat,
Cum te pretorem curia sacra dedit.
5
Venisti, pretor, miro expectatus amore,
Publica res tali preside laeta fuit.
Vrbs tibi tota dedit plausum, sonitumque tubarum
Adventu eripuit plurima bomba tuo.
Sunt data, Marce, tibi preture insignia, fasces
10
Et tota votis urbe favente tuis.
Gaudebant cives Saturnia regna redire
Et tecum laetos degere posse dies.
Spes nimium fallax, cupidos spes fallit amantes,
Fallit et agricolas, fallit et illa feras.
15
Iuncta tibi fuerat Venetorum prole bonorum
Moribus et forma Penthesilea decens.
Non sic cara viro fuerat Lucretia casta,
Nec fuerat socio Penelopeque suo.
Mors rapuit nuptam, mors omnia nata prophanat,
20
Hei mihi, crudelis mors cita, cruda nimis.
Te dolor inclusus constanti pectore vexat,
Et fers pullatam, pretor, in urbe togam.
Nam dolor iste tuus dolor est communis in urbe,
Moestitiam populus luget et ipse tuam.
25
Certe elegos lusi semper, miserabile carmen,
Degebat miseros nam mea vita dies.
Te veniente quidem nostram, bone pretor, ad urbem
Scribebam laetis Sapphica metra modis.
Laetitiam nostram mutavit funus amarum,
30
Infoelix funus, Penthesilea, tuum.
Nam lyra nostra gemit crudeli funere demptam,
Que fuerat longos digna videre dies.
Ipse doles, minuit tua sed constantia luctum,
Quod populus laudat semper ad astra ferens.
35
Pone, rogat populus, totas de corde querellas,
Tu sic moestitie, Marce, levamen eris.
Civibus esto tuis foelix, clarissime pretor,
Estoque iustitie cum probitate tenax!
Esto mihi misero et nostris tutella Camoenis,
40
Pulsabo nostram saepius ipse lyram.