Giorgio Sisgoreo carmina 2, 33

Testo base di riferimento: V. Gortan, 1966

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


33. Andreas Banda Veronensis

Vir celebrande, tuo nimium sum captus amore,

      Cogor et ipse loqui, cogit et imus amor.

Nec mirere, precor, si te, doctissime, temptat

      Visere cum raucis nstra Thalia sonis.

5

Hoc poscunt dotes, quibus en, celeberrime, fulges,

      Hoc poscit virtus ingeniumque tuum,

Hoc probitas, mores, generosa modestia vultus,

      Eternos reddunt cetera queque viros.

Me quoque constringit veneranda caterva sororum,

10

      Que primos haustus ante dedere mihi,

Que bene cantanti lauri cessere coronam

      Et vatem plausu te petiere suo.

Sunt igitur merito data sunt tibi premia vatum

      Omnia, que doctis sunt tribuenda viris.

15

Novisti elloquii, doctissime, flumina et artem,

      Elloquio terso Tullius alter ades.

Scit variis cantare modis tua docta Camoena,

      Orpheus es dulci tu vel Apollo sono.

Inque tuo sunt iura simul sacra corde locata

20

      Iureque consulti tu quoque nomen habes.

Nuper es et palmam tam forti Marte secutus,

      Vt celebret nomem candida fama tuum.

Gaudeat Illyricus tractus tua cara simulque

      Preclaro nato Sibenicena parens.

25

Te manet atque cupit propriis amplectier ulnis

      Adventuque tuo tota serena micat.

Clarum oratorem, clarum mamet illa poetam,

      Doctorem expectat te radiata novum.

Perge igitur foelix, foelici et sydere rerum

30

      In patriamque ferat prosperitate parens.

Deprecor, aspirent venti, cum vela per equor

      Tendes cumque undis credita navis erit.

Iamque vale, et tandem tua numina vota secundent

      Atque aliquando velis tu memor esse mei.