Giorgio Sisgoreo carmina 2, 32

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


32. ad lyram

Iam tace misso, lyra grata, plectro,

Ecce te circum resident severi,

Qui nimis callent digitis et aure,

Mille Catones.

5

Hique suspensis trutinant Camoenis,

Quale producunt tua fila carmen,

Tu tamen gaude trutina Catonum

Iudicioque.

Vult et insulsum trutinare vulgus,

10

Quod tenet semper cacethes superbum,

Dulce cui carmen facilemque venam

Musa negavit.

Tu tamen vanum tolera popellum,

Qui solet pulchras lacerare Musas,

15

Et tuo gaude, lyra grata, cantu

Tempus in omne.

Mel meum Phoebus, cythare magister,

Musa solamen mihi semper: ergo

Deseram Phoebum compitesque nunquam

20

Callyopeas.