Giorgio Sisgoreo carmina 2, 30

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


30. ad Nasonem optimum poetam

Inter quando tuas sum dulces, Naso, Camoenas,

      Ingenium veluti miror Apollo tuum.

Dic nemus umbrosum, quo iam resonare solebas,

      Nectare dic, Naso, pocula mixta sacro!

5

Quo, precor, inveniam tam sacrum fonte liquorem,

      Inter mortales qui sine morte facit?

Naso, olor ut moriens deflebas fata Tibulli,

      Nunc tecum campis vivit in Elysiis.

Vivite, foelices, duo lumina, vivite, vates,

10

      Vivite purpureas inter uterque rosas.

Pene puer teneram tu cantas, Naso, Corinnam,

      Pace tua non tu, Cinthyus illa canit.

Nomine nuptarum mittuntur scripta maritis,

      Vt redeant, ut sit salva marita fides.

15

Scribere perdidicit numeros Ledea tenellos,

      Tindaridis pulchrae, Naso, magister eras.

Tu quoque mutatas resonas nova scripta figuras

      Romanosque canis splendida festa dies.

Tu cantas teneros, Musarum miles, amores,

20

      Sed cadis ingenio, proh miser! ipse tuo.

Frange, miser, calamos, imple tua scripta lituris,

      Exul eris scriptis, hei mihi, Naso, tuis.

Quantum irasceris studiis quantumque dolebis

      Atque erit exilio quanta querella tuo!

25

Naso poeta, tuis vives per saecula Musis;

      Gaude igitur, non te tristia verba decent.