Giorgio Sisgoreo carmina 2, 28

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


28. ad Georgium in rectorem designatum

Summe tu, Gorgi, capitis coronam

Pellibus multum niveis nitentem

Atque fulgentem Tyrio colore,

Summe, precamur.

5

Et graves dotes, venerande, summas,

Regimen iustum studiique curas,

Quas tuo semper, celebrande rector,

Pectore figas.

Iure consultis faveas, precamur,

10

Qui sciunt sacras reserare leges,

Nobilis sic te celebrabit omnis

Turba studentum.

Lucis istius memor esto semper,

Qua tibi dignos dabit ille fasces,

15

Flantis eterni duci qui beatum

Spirat amorem.

Tempus hoc pulchrum favet ecce nobis

Luce formosus meliore Phoebus,

Floribus tellus rubeis et albis

20

Graminibusque.

Festa florenti facie iuventus

In tui laudem facient triumphi

Nobiles cursus agitans equorum

Ludet et hastis.

25

Ducet et festas pariter choreas

Verberans pubes pedibus theatra,

Tibiae cantus resonabit omnis

Nunc tibi plaudens.

Gratulor plaudens tibi, clare rector,

30

Gratulor plaudens fidibus canoris,

Barbyton movi facilem canendo

In tua vota.

Pontifex huius benedicat urbis,

Zeno Iacobus Venetis ab oris,

35

Qui micat totam Patavam per urbem

Sicut Apollo.

Praesides ambo faveant, precamur,

Clara Franciscus Veneris propago

Et simul nostris celebranda Musis

40

Gorgia proles.

Hec tibi nostre cecinere Musae

In tuam laudem, venerande rector,

Esto nunc foelix simul iste cetus

Tempus in omne.