Giorgio Sisgoreo carmina 2, 23

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


23. ad iurisconsultorum collegium Patavinum

Quas tibi nunc referam grates, sanctissime cetus

      Dedite Caesareis iuribus atque sacris?

Magnanimum Aiacem fortis laudaverat Hector

      Cognoscens animos Marte parante suos.

5

Euryali celeres donavit munere cursus

      Progenies Veneris patris in exequiis.

Tu mihi, sacra cohors, iuris precepta legenti

      Favisti, nostra et singula dicta probas.

Dicere temptabo et, si fas est dicere, dicam,

10

      Dicam perfusis ipse rubore genis:

Sudores placuere mei, placuere palestrae

      Et placuit doctis lectio nostra viris.

Si lyra Callyopes nati concessa fuisset,

      Laudarem Patave nobile gentis opus,

15

Vel si me Grai nutrisset Musa poete,

      Cantarem laudes numine teste tuas,

Vel si me docti ditasset vena Maronis,

      Dictarem studii gloria quanta tui.

Pro meritis dignas non possum solvere grates,

20

      Sed precibus cunctos sollicitabo deos.

Gaudeat urbs Patavi foelici sydere semper,

      Sint procul a muris tristia bella tuis,

Copia sit Cereris, sit loeti copia Bacchi

      Sitque olei, Pallas, copia magna tui.

25

Posteritas sapiat Baldos, sapiat quoque Cinnos,

      Et quicquid Cicero dixit et ipse Maro,

Totus Aristoteles, omnis doctrina Platonis

      Et sit in amplexu Scotia tota tuo.

Ad te concurrat semper studiosa iuventus

30

      Et celebret nomen tempus in omne tuum.