Giorgio Sisgoreo carmina 2, 18

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


18. ad Petrum Petrachium Spalatensem

Virtutem Ascanei mirantur tempora prisca,

      Miramur Musas, candide Petre, tuas.

Euryalo pulchro pubes formosa favebat,

      Prosequimur nostram nosque favore lyram.

5

Salve, saepe cano, patriae clarissima lampas

      Inter delicias ac numerande meas!

Tu reditum dulci celebras qui carmine nostrum,

      Vive, precor, mecum, saepius ipse cano.

Vive, decus iuvenum, cui sunt sacra carmina cordi,

10

      Cuius in amplexu Phoebus Apollo sedet.

Gratulor ipse tuis nimium nunc, Petre, Camoenis,

      Gratulor, et vatum fonte quod ipse bibas.

Perge, precor moneo, doctas cantando puellas

      Et nostras memori pectore fige deas.

15

Nec me despicias nec me tu, candide, damnes,

      Quod dederim tardas reddiderimque vices.

Cum tibi notus ero, nimium me forsan amabis

      Et dices tecum: Gorgius ille placet.

Me nimium torquet legum veneranda potestas,

20

      Invidet ac Musis saepius ipsa meis.