Giorgio Sisgoreo carmina 2, 14

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


14. ad Raphaelem Zovenzonium Poetam

Rura colo, Raphael lauro dignissime vates,

      Delicie Musis sunt modo rura meis.

Rure gemit turtur, mordetur rure columba,

      Rure cibum querens mitis hirundo volat.

5

Hic lepus assiduo terretur saepe Molosso

      Et capitur cupidis faucibus ipse lepus.

Hedulus hic solo pinguescens lacte vagitur,

      Ipse dat et blesos saepius ore sonos,

Rure legit varios tenui cum murmure flores

10

      Flava apis et condit cerea mella favis.

Alma Ceres gaudet viridanti rure capillo,

      Hic plaudent Cereri ruricoleque boni.

Rure corymbiferi vitis cum palmite Bacchi

      Frondet ruricolis musta datura suis.

15

Rure Minerva sua florenti gaudet oliva,

      Ruricolae est gratus Palladiusque liquor.

Cetera quid referam? Fugiente sub aequore Phebo

      Capto ego cum Musis frigora grata meis.

Vt, rogo mi Raphael, nostris tua numina Musis

20

      Delicias capiant, tu mihi mitte deas!