Giorgio Sisgoreo carmina 2, 9

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


9. ad Raphaelem Zovenzonium poetam

Pulchra volutabam Tergesti carmina vatis

      Cantabam et dulces saepius ore modos.

Legi ergo, quem tecum celebrabo semper, amorem

      Accumulans patrie carmina grata tue.

5

Quid referam, toto volvebam pectore vates,

      Quidve canam patria divite pauper ego.

Sed magis ipse locis turbabar non mihi notis,

      Vexabant patrie non loca visa tue.

E digito furtim calamus cadit ipse, cadente

10

      Occupat et dulcis pectora nostra quies.

Vidi ego dormitans plenis me currere velis

      Et per Tergestes nave salire sinus.

Navita Tergeste pelagus cantabat amoene

      Et cecinit pisces, quos fovet ille sinus.

15

Dum canit, aura fugit, dum ponunt carbasa malo,

      En tangit sospes littora nostra ratis.

Vidi ego tunc madidus pergrati rore soporis

      Tergestam, que nam collibus alta sedet.

"Vrbs Tergesta decens, salve salveteque", dixi,

20

      "Vos quoque Martigene terque quaterque viri!"

Ipse triumphantem foelici sydere terram

      Vidi vel doctis multa canenda viris.

Vidimus hortorum, Raphael, pulcherrima leti:

      Sunt pyra, sanguineo mora colore, nuces,

25

Cerea pruna quidem; cerasos quoque vidimus omnes,

      Grata puellarum punica mala genis,

Vidimus et rigido, sed molli cortice mala

      Persica vel ficus dente premente bonas.

Nec, Raphael, stupeas: hec tempore uno vidi,

30

      Quamvis diverso tempore cuncta vigent.

Equora camporum viridi patuere capillo,

      Quem ferit aspirans saepius aura levis.

Hoc seges in campo surgit pulcherrima visu,

      Vnde corolla tibi texitur, alma Ceres.

35

Hoc tumet in campo perpulchris uva racemis;

      Nascitur hic nectar, candide Bacche, tuum.

Hic florent olee ramis viridantibus alte,

      Paciferum donum, virgo Minerva, tuum.

Est nemus umbrosum, nebulis quod vertice certat:

40

      Hic abies, quercus vel siler alta viret.

Vidimus hic tenues cithisos, tenues quoque myrthos,

      Vidimus hic toto pascua grata gregi.

Rustica caseolos stringebat, rusticus edos

      Coeperat et maius connumerare pecus.

45

Argento similem vidi cum cespite fontem,

      Quem claudit laurus, rosmaris atque silex.

Hunc circum picte cantant Tergeste volucres,

      Hoc sedant Driades Pyeridesque sitim.

Huc veniunt vestre forma prestante puelle

50

      Lilia seccantes purpureamque rosam.

Hec violis implet calathos, hec altera gaudet

      Flore papavereo et flore, Hyacinthe, tuo.

Saepe Iovem timui, ne formam mutet in illas

      Florum delicias, ut solet, ipse suam.

55

Parte alia pueri currentes gramine gaudent,

      Quisque Suum comitem vel superare studet.

Exercentur equis alii, qui colla recurvant

      Et flectunt modico semper in orbe pedes.

Complures tellum discunt torquere lacerto

60

      Atque pila palmas candida turba ferit.

Pergebant multi flavum cingendo capillum

      Et Veneris myrtho purpureisve rosis.

Hos iuvat interdum castas mordere puellas

      Deque sinu gaudent surripuisse rosas.

65

Innuit hic alios cupiens nescire sodales,

      Actorides nullus Pirythousque foret.

Preterea plures grato sub tegmine fagi

      Cantabant doctos, clare poeta, viros:

Meonidem et magnum, genuit quem Mantua, vatem,

70

      Nasonem doctum teque, Catulle, sacrum.

Te quoque cantabant, Raphael clarissime vates,

      Patria nam per te nomen habere cupit.

Cunque ita cantarent, placidis sopor evolat alis

      Visaque volventem scribere cogit amor.