Giorgio Sisgoreo carmina 2, 6

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


6. ad fratrem Grandinum Ragusiensem

Tella Cupidinei sentis, Grandine, furoris

      Cogeris et tanto saepe furore mori.

Nescio quid causae, sed tanti, credo, furoris

      Causa puella fuit, causa puella fuit,

5

Cuius in ore sedet contorquens tella Cupido

      Durus et aspectu mollia corda ferit.

Vrit te nivea mollis cervice puella,

      Vrunt purpureis proxima labra rosis.

Corripiunt animum nitidi cernentis ocelli,

10

      Loederis aurata saepius ipse coma.

Pro qua non dubitas imbres tolerare cadentes,

      Dummodo tu ponas insidias dominae.

Sed tibi nec glacies gelido constricta liquore

      Nec nocet algenti cana pruina pedi,

15

Nec ledunt latices te candida frusta nivales,

      Dummodo tu dominam flectere posse pares;

Denique non dubitas ferro iugularier ipso,

      Dummodo tu domina iam potiare tua.

Si perges, duram vinces, Grandine, puellam.

20

      Audaces animos et Venus ipsa iuvat.