Giorgio Sisgoreo carmina 2, 5

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


5. elegia de duorum obitu fratrum

Fata mihi nimium quia sunt mihi fata sinistra,

      Maxime divorum Iuppiter, ipse queror.

Insequitur me sceva novo fortuna dolore,

      Me dolor inclusus pectore dilacerat.

5

Meque premunt lachrymae moesto de corde fluentes

      Et macerat tristes flebilis unda genas.

Est cibus infoelix, infoelix munus Iacchi

      Necnon infoelix est mihi nocte sopor.

Est misero mihi nulla quies, labor undique nobis

10

      Et, quocunque fugam torqueo, moeror adest.

Si capio sacri nodosa volumina iuris,

      Solvere conanti vincula moeror adest.

Si lego buccolicos pastorum carmina ludos,

      Tu, Melibee, querens demere moesta negas.

15

Arma legens vatis, genuit quem Mantua foelix,

      Didonis, Priami meque querella premit.

Nasonem repetens, exul qui tristia lusit,

      Cantabam secum, sed pariterque dolens.

Squalidus arva peto et minuentia prata dolores,

20

      Flava seges Cereris vitis et ipsa iuvat.

Arborei fructus, violae cum flore hiacynthi

      Flosque papavereus saepe levamen erant.

Talia cemebam, frondosa turtur ab ulmo

      Extemplo querulos prebuit ore sonos.

25

Vulnera, quae misero demebant pectore campi,

      Turtur amara gemens non leviora dedit.

Gutture ne cesses gemere, o tristissima turtur,

      Sunt passim vite stammina nigra mee.

Cantabo tecum pariter miserabile carmen

30

      Et que sit referam causa doloris ego.

Causa mei nimium fors est adversa doloris,

      Causa mei fletus fata severa, queror.

In me fors teneris eadem quid scevit ab annis?

      Insequitur volucri sub pede colla tenens.

35

Quae mala sim passus, quos nunc patiorque dolores,

      Rumpar ego, ingenio si memorabo meo.

Atque utinam nostros singultus clauderet annos,

      Gauderem extinctis tot mihi morte malis.

Nec te plorassem tantum, mihi frater adempte,

40

      Cui Iacobo vite tempore nomen erat,

Nec gemerem ipse tuo fatali funere, frater,

      Dimidium cordis, mi Nicolae, mei.

Alter bis denos nondum perfecerat annos,

      Me minor infoelix ipse Iacobus erat.

45

Lustra duo, qui maior erat, geminavit et unum

      Addidit infoelix, cum periturus erat.

Temperies celi viciarat amara minorem,

      Tabida quem subito perdidit ipsa lues.

Infoelix cecidit crudeli vulnere maior

50

      Pro patria pugnans, pro laribusque suis.

Sic geminis fato geminis orbatus ocellis,

      Sic periit nostrae maxima pars animae.

Sicve superstes ero nostri sine parte vigoris,

      Me miserum referam tempus in omne meum.

55

Sed breve tempus erit, rumpent cito fila sorores,

      Si non cessabunt impia fata, queror.

Nam Niobes formam lachrymosi summere saxi

      Cogor et alcionum carmine saepe queri,

Sive tuos gemitus imitabor, turtur amara,

60

      Mutatus fato numinibusque poli.