Giorgio Sisgoreo carmina 2, 3

Reference basis text: V. Gortan, 1966

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


3. ad Raphaelem Zovenzonium poetam

Lux mea perfoelix Raphael, tua carmina vidi,

      Visa quater nobis hec placuere quater.

Nam toto culte veniebant carmine Musae

      Cunque tuo dulces ore dedere sonos.

5

Venerat et Delphis formosus Apollo relictis

      Et cecinit cytharae captus amore tue.

Pulsabant Charites alterno ter pede terram

      Iam capte fidibus, clare poeta, tuis.

Laurea texebant Driades tibi scerta benigne,

10

      Oscla Zovenzonio terque dedere viro.

Te merito clarum valeo vocitare poetam,

      Cui Phoebus, Nymphae Pyeridesque favent.

Vate quid est sacrius? Quid tanto nomine maius?

      Nil, ego confiteor, clarius esse potest.

15

Numen habent vates, sunt pectora digna triumpho

      Celesti, rapido non tribuenda rogo.

Nomen habent vates, quod nunquam docta tacebit

      Turbaque parvorum turbaque iusta senum.

Crimen habent vates, quo se iactabit amator

20

      Et releget sacras corde tepente faces.

Nomine nil maius vatum, nil dulcius ore

      Musarum; Phoebi cedite, cuncta, lyre!

Nasonem spiras certe redolesque Tibullum

      Et, quod pretereo, Virgiliumque sapis.

25

Perge, mones, pulchris, Raphael, cantando puellis!

      Pergam ego nec metuam livida corda canens.

Nam pro me pugnare meis, mea vita, puellis

      Est animus, si quid livida corda parant.

Pro tyrone suo doctus pugnabit Apollo,

30

      Pugnabit nato proque Minerva suo.

Tu quoque pugnabis, si quid tua carmina possunt,

      O presens Musis, clare poeta, meis.