Reinaldus Veronensis Francisco Florentino
Est, ubi cognatis Athesis se montibus amnis
Abdicat, urbs: cele<b>rem reddit Arena locum.
Est multis dotata bonis: qua vergit in Austrum
Equa iacet tellus, quam beat alma Ceres;
5
Pars Archtoa tumet; colles hinc inde minores
Discedunt: Bromius hac sua dona colit.
Aureus est Collis ibi nostre proximus urbi:
Ex re nomen habet, sors magis apta deis.
Cuius mira loci quia nunquam scribere possem,
10
Exiguum vereor inseruisse stilum.
Fons ibi surgit aque, morbis medicina, tepentis;
Subcava stat glacies, antra gelata iuvant.
Est ibi Benacus, cuius quis dicere laudes
Suffi<ci>t? Hec omnes despicit unda lacus.
15
Pretereo fontes et euntes fontibus amnes
Quos reor amnicolas incoluisse deas.
Nec memoro quod ibi, qua solis conspicit ignes,
Collis habet lapides in quibus - adde fidem -
In quibus astrorum tantum quit celica virtus.
20
Verior effigies effigiata iacet.
Indolis egregie puer hinc oriundus in aulam
Tendit apostolici: <te> rogo, mitis ades.
Esto quod hic propria mereatur dote favorem,
Addo precem, pocior sit favor oro prece.
25
Forte quod ignotus tibi te, Francisce, precatur
Mens tua sub prima fronte stupere potest.
Desinat ire stupor: nam te tua musa remotum
- Si nescis - cele<b>rem conspicuumque facit,
Precipueque michi, populis qui carmina sciri
30
Que tua composuit docta Minerva dedi.
Est pars una fori, quo, cum pia festa coluntur,
Conveniens cetus in tua verba fremit.
Hic tua gramaticis, hic ius civile professis
Exposui circum carmina stante choro.
35
In titulos sonuere tuos cum plausibus omnes
Et tua promeruit grata camena decus.
Hic, status Ytalie cum deploratur et Vrbi
Adventum sponsi frons lacrimosa petit,
Laudis adepta tue non parvum gloria muse
40
Qualiacunque penes nostra theatra fuit.
Iam geminum vulgatur opus, iam fama per urbem
Est vaga, censeris iamque poeta novus.
Si tua quid condet novitatis musa, sub orbem
Fac veniat nostrum, sic puto pluris erit.