Fraternis radiis nitido fulgebat Olympo
Filia Latonae rapidisque invecta quadrigis
Lampade lustrabat tenebrosa silentia noctis,
Omnia cum placidum carpunt animalia somnum
5
Et duras tristi ponunt e pectore curas.
Ast ego, quanta meos maneant discrimina cives
Et quantas Latio caedes Bellona minetur
Insomnis mediae meditabar tempore noctis;
Dumque animo dubio, celeri dum mente revolvo
10
Vastari Italiam et pulchros cultoribus agros
Et miseras tantis viduari civibus urbes
Vt grave Martis opus sub mille pericula tractent,
Spiritus ecce meus sopito corpore visus
Ardua sublimis caeli super astra volare.
15
Cernere tunc licuit propius miracula toto
Quae sunt sparsa polo. Furiosi bracchia Cancri
Horret adhuc animus saevumque videre Leonem,
Herculeae dextrae Nemea quem in valle peremit
Nodosum robur longo certamine victum.
20
Saevit adhuc oculis et Phoebi torridus aestu
Vertitur in rabiem. Longum perterritus Anguem
Vitavi, magnam caeli qui corpore partem
Occupat immani, gemino porrectus ab axe.
Te quoque qui vexit stellantis cornua Tauri,
25
Europa, ingentes animo fecere timores.
Terruit aetherias magno clangore per auras
Armiger ipse Iovis pennis crepitantibus ales
Ne puer ut quondam raptarer Troius Ida.
Inde venenatis horrendus Scorpio chelis,
30
Per devexa poli gradiens irasque minasque
Effundens, pavidam implevit formidine mentem;
Impastusque diu, crocitans circumque supraque,
Me rostro et pedibus terrebat Corvus aduncis.
Parte alia Chiron, telo metuendus acuto,
35
Aetheriam audacter peragrabat semifer arcem.
Hos inter pulcher candenti pectore Cygnus
Sidereas miris replebat questibus auras.
Hinc Aries, hinc Hydrus erat, viridesque dracones
Vibrabant saevis horrentia sibila linguis,
40
Terribili quoque adhuc saevas venator Orion
Ense feras mediis velox urgebat in astris.
Longa nimis numerare mora est immania monstra,
In toto passim quae vidi errantia caelo.
Tunc vero extimui ne me comprehenderet ignis,
45
Namque videbatur stellis ardentibus aether
Comburi, et totus fumare est visus Olympus.
Sidereo at postquam steteram sublimis in axe,
Vnde aer liquidus Neptuniaque arva videri,
Vnde urbes poterant et tristia Tartara Ditis,
50
Despexi in terras et regna iacentia late,
Quae fuscus Maurus colit, et quae nigrior Indus,
Qui colit occiduam Thylem montesque Rhipaeos
Quaeque iacent inter parvo discrimine terrae.
Me miserum, parvi brevis est angustia mundi!
55
Vix instar puncti visa est telluris imago!
Hei mihi, Tyrrheni quam parva potentia regni est,
Paenituitque tuae, mater Florentia, sedis!
Non altae turres, montis non ardua moles,
Templa Reparatae celsas aequantia nubes,
60
Qua nec maiori se homines testudine iactant,
Nec poterant celsae spectari moenia Romae,
Pertimui barathro ne praecipitata profundo
Orbis et antiqui desisset forma videri.
Heu, scelus ad tantum potuit discordia demens
65
Pro tali imperio et dominandi insana cupido
Ducere transversos - minimo pro iugere terrae -
Iustitiae et recto torquere a limite cives?
Talia dum lacrimis iactarem maestus obortis,
Quam tenues vexent mortalia pectora curae,
70
Percussit nostras divini carminis aures
Concentus, subitoque poli miro ordine visi
In gyrum flecti. Phoebus contrarius illis
Volvitur et miseris sic praebet lumina terris
Vnde homines pecudumque genus variaeque volucres
75
Crescendi vires ducunt et noxia vitant.
Dicite, Pierides, sanctosque inflate furores;
Nunc mihi Parnassi totos aperite recessus!
Si mereor, divae, vestrum praebete favorem!
Crescat in ore sonus! Nam nos maiora paramus
80
Dicere, nec teneri nobis luduntur amores,
Spiritus alme, precor, nostro succurre labori,
Ignis ut inspiret divini pectus amoris
Sanctus, et altisono cantem mysteria versu,
Regia magnanimi nunc est referenda Tonantis;
85
Quosque frui aeterno divos feliciter aevo,
Atriaque ipsorum tectis miranda superbis
Quae vidi, narrate, deae (vos omnia nostis),
Namque meo scitis falsum nil carmine fingi.
Aurea sex gradibus caelo pendebat ab alto
90
Ad centrum terrae longe demissa catena,
Qua tellus ponto, qua se ligat ignibus aer,
Qua sphaerae ac vertex alti est connexus Olympi,
Omnia ne ruerent vasta divulsa ruina.
Haec super aeterni miranda palatia Regis
95
Me stupidum tenuere diu, dum singula cerno.
Non mihi si totidem linguis mille ora sonarent,
Tantarum vix pars rerum millesima posset
Describi: humanae possunt non omnia vires.
Vestibulum solido centum ex adamante columnae
100
Sustentant late et longe, quibus aurea basis
Subiacet, et totidem credas lucescere soles,
Aurati postes, argentea limina, portae
Postibus affixi miro fulgere pyropi.
Vincebant flammas, et erat mirabile visu
105
Ordine quo nexi fuerant viridesque smaragdi
Inter amethystos positi rubrosque hyacinthos.
Partim adamas plana, partim quoque cuspide acuta,
Vt solis flammae portis radiabat in illis,
Milleque praeterea gemmae conchaeque rotundae,
110
Quae candore nives possent superare recentes;
Nec poteram aeriae fastigia cernere turris,
Tantum se moles spatium tollebat in altum.
Etsi non esset magni super ardua caeli,
Sidera dixisses ipsum superare cacumen.
115
Postquam introgressus primi fastigia tecti,
Mirabar parvis emblemata picta lapillis,
Divinaque faber variaverat arte lacunari
Paene imitatus erat spirantibus aethera signis,
Sumque iterum ignitum visus mihi cernere caelum.
120
Candidus at paries, mira spectabilis arte,
Vincit ebur nitidum, lactentia marmora vincit,
Et lapidum tenues iunctura excluderer ungues.
Haec ego suspiciens stupidis dum miror ocellis,
Attonitusque diu circum dum singula lustro,
125
Vidi alios postes, ubi sunt conclavia divum,
Tramite qui ducunt recto ad penetrale Tonantis.
Auratum limen valvae, crystallina porta,
Ex adamante fuit vectes, argentea claustra,
Atque incisa notis fuerant duo carmina magnis:
130
Atria fas nulli est mortali intrare deorum
Nec nisi qui meritis divino est dignus honore.
His super astabat vultu facieque rubenti
Candentemque ferens gladium torvusque satelles,
Qui geminis bifores utrimque amplectitur alis.
135
Tunc vero ardebam penitus cognoscere divos,
Atque Dei faciem coramque videre beatos,
Reddere quos miseros nulla infortunia possunt,
Accessi tetigique fores ac supplice voce
Aetheriae divinus erat qui ianitor arcis
140
Oravi ut liceat caelestia tecta subire;
Quod si edicta Dei, si lex vetuisset Olympi,
Semiaperta tamen reseretur ianua nobis,
Vt possim e foribus Caelestis Numinis aulam
Angustisque sacros rimis lustrare penates.
145
Sic ego. Sic arcis divinae est ianitor orsus:
'Parcarum quamvis nondum compleveris horas,
Restet adhuc multum et nendum de stamine Clotho,
Nec tua purgarint virtutes pectora labe,
Sitque nefas magnum impurum contingere purum,
150
Non tamen aetherias credo sine numine divum
Repseris in sedes per tanta pericula tutus.
Siste gradum donec quae sit sententia poscam
Magnanimi Iovis, an possis admittier intro.'
Iam redit, et subito resolutae cardine valvae
155
Ingentem fecere sonum, magnusque remugit
Aether, et intremuit totius machina mundi,
Non secus ac quondam, ventis agitantibus imbres,
Dissiliere poli crepitumque dedere tremendum.
Tunc mihi siderei patefacta esu: ianua Regis.
160
Protinus obstupui cecidique in limine demens,
Tantum divino fragrabat nectare sedes
Magna Iovis. Prorsus quidquid Panchaia felix,
India, vel totus quidquid tulit orbis odoris
Sedibus ex illis - vel plus - spirare putasses.
165
Lux etiam longe Phoebea lampade maior,
Divorum facie quae sancto ardebat amore,
Effulsit nostrique hebetavit lumina vultus,
Non aliter quam si ferventis Apollinis orbem,
Cum purus sine nube dies aestate serena
170
Illuxit terris, spectarem lumine fixo.
Forsitan et Regis faciem vultumque superni
Nosse voles, lector, solio quo Iuppiter alto
Iura daret meritosque deis conferret honores,
Non potuere pati mortalia lumina tantum
175
Splendorem; cecidi quotiens spectare volebam.
Si tu contuleris quidquid splendoris ubique est -
Sidereas flammas, lunam, solemque diurnum -
Prae facie illius iuraveris esse tenebras
Obscurae noctis, cum caelum nubila condunt.
180
Dum sic, mentis inops, penderem limine in ipso,
Tunc veneranda meas subito vox attigit aures:
'Surge age, nec dubita postes intrare superbos!
Pelle metum! Aeterni dedit hoc sapientia Regis,
Hoc tibi fatorum series concessit, ut, ante
185
Quam tuus exutus terrestris carceris artus,
Spiritus aetherias Divini Numinis aedes
Visitet, atque ipsos mireris in aethere divos,
Qui factis meruere suis post funera caelum.
Me duce carpe viam.' Dixit dextramque timentis
190
Prendit et hoc dubiam confirmat pignore ruentem.
Pone tamen lento comitor vestigia passu;
Nam vocem agnovi, sed erat mutata figura.
Candida vestis erat, multo contexta labore
(Cecropiae dicas confectam Palladis arte),
195
Et facies illi terso fulgentior auro,
Sed iuvenilis erat, triginta circiter annos,
At pariter similes omnes aetate videntur,
Dispar erat fulgor tamen est stola candida cunctis.
Mutuus ardentes tanta caritate revinxit
200
Et mirandus amor laetantes fronte serena,
Infecit nullus caelestia pectora livor,
Quisque sua contentus agit feliciter aevum
Sorte, nec ullius meliori invidit honori
Tunc animus miro scire haec optabat amore
205
Scitarique ducem causas splendoris et aevi.
Vt faciem agnovi, 'Patriae lux inclita nostrae,
Dic, venerande pater' dixi, 'sanctissime Cosme,
Cur urbi incubuere tuae discrimina tanta,
Cur tantas caedes, cur tanta incendia cives
210
Instituere mali, cur vertere funditus urbem,
Quam tu servasti tranquilla pace tot annos,
Foederibus ruptis crudelis turba parabat?
Consiliis atque aere tuo quos saepe fugasti,
Isti in perniciem ducunt urbisque ruinam;
215
Externos hostes addunt civilibus armis,
At Petrus ille tuus, patriae spes unica nostrae,
Extorsit praedam rabioso ex ore luporum;
Incolumes cives, miseram servavit et urbem.
Profuit afflictis summo in discrimine rerum
220
Fortiter ipse nepos pulchris Laurentius armis.
Artibus imperium quam longe extendet avitis!
Quo tibi nil timeo, Florentia, sospite; quo tu
Florebis, vero ''felix'' cognomine dicta.'
Sic ego. Sic Cosmus divino est ore locutus:
225
'Exsulibus quamvis comitatus Colleo nostris
Flaminiae populetur agros, Asturque rebellis
Fugerit ad Venetos abrupto foedere demens,
Perfidiae poenas sceleratas imbuet auctor
Cum sua vastari tam pinguia culta videbit,
230
Ingentem abduci praedam, vallisque Lamonae
Viderit infelix raptari hominesque pecusque;
Insultetque licet castris et territet armis
Marcicola et nostris minitetur moenibus hostis,
Credat et Italiae cunctis dominarier oris
235
Si Florentinos Romana a stirpe nepotes,
Quos nulli populi, nulli domuere tyranni,
Sub iuga misisset, nescit quid vivida virtus
Possit in Etruscis, quos nulla pericula terrent,
Non labor assiduus, non hostes mille fatigant.
240
Si totus contra armatus contenderit orbis,
Marte satis minime cedet fiducia Tuscis,
Pro Florentinis Deus est et numina cuncta
Attollunt humiles, deponunt arce superbos.
Foederibus ruptis vix tandem suscitat arma
245
Martia Romanae Sullanus stirpis alumnus.
Quin Rex Ferrandus, Tusci pars maxima belli,
Mittet opes magnas, nobis socia agmina iungens.
Vt natum Lydi pro libertate Leonis
Tantus amor nostri est in aperta pericula mittat.
250
Parte alia victor sociis Galeactius armis
Gallica terribili populabitur oppida bello.
Forsitan Alpino descendet ab aggere, magnum
Agmen agens, hostis quondam, nunc factus amicus,
Adsueta bellis comitatus gente Philippus.
255
Mantua quin etiam iustam consurget in iram;
Inflammata odiis, gladium destringet in hostes.
Necnon magnanimus coniunget castra Robertus
Et dux Vrbini, belli cui summa gerundi
Mandetur, pietate bonus, praeclarior armis,
260
Qui nunc in bellis Latio est Sertorius alter.
Et dubitatis adhuc, cives, cum gente nefanda,
Cum duce praedone, et cum desertoribus urbis,
Saepe lacessiti, tam iusta capessere bella?
Quin etiam impleri Tyrrhenum navibus aequor
265
Illyricosque sinus celsas percurrere puppes
Aspicies (credas Ossam Taurumque revulsos,
Aut Alpes mediis fluitantes dixeris undis)
Vt ratibus Venetum turritis ostia claudant.
Quas meruere dabunt abrupto foedere poenas,
270
Exstirpate metus et duras pectore curas
Ponite, Certa manet iam nunc victoria Tuscis,
Et sero optabit supplex post proelia pacem,
Qui modo nascentis flammas exstinguere belli
Posset, sed caeco mavult contendere Marte.
275
Ausoniam heu miseram ferro flammisque ruentem!
Sed meliora dabit summi Regnator Olympi.
'Sic memini quondam, dum pristina vita manebat,
Vltima cum nobis legerent sua fila Sorores,
Et mors iam Stygiis circum me serperet umbris,
280
Cum circumstarent proceres, et turba senilis
Circumfusa torum lacrimis lugeret obortis:
''Iustitiam imprimis colite et vitate nefandum
Ac civile odium. Meritis bene munera dentur.
Exstirpate malos, totum ne perdat ovile
285
Inficiatque pecus turpi porrigine porcus.
Esse Deum memorem iusti iniustique putate,
Qui volet exacte rationem exquirere rerum.
Non aurum, non te Ciceronis lingua tuetur,
Non tibi consultus nodosa aenigmata solvet,
290
Non vi, non precibus, non victus munere, Iudex
Regali solio, Tyrio sublimis in ostro,
Supplicium miseris, virtuti praemia reddet.
Omnes qui fuerint quacumque ex gente creati,
Cum suprema dies perituro illuxerit orbi,
295
Ante thronum venient et Iudicis ora tremendi;
Crimina net poterunt celari, cuncta patebunt,
Et nihil infitias quidquid peccaveris olim
Ire miser poteris, dictum, factum, atque putatum.
Codice divino scriptum scelus omne legetur.
300
Vae misero, quem iusta Dei sententia damnet!
Quam foret utilius, si numquam munera vitae
Gustasset numquam vidisset sidera caeli!
O vox terribilis, vox, inquam, horrenda Tonantis,
Cum terrore malos sub tristia Tartara pellet:
305
Ite, mali, in tenebras procul hinc, procul ite, maligni,
Spe sine us aeterno cruciatu torreat ignis,
At bonus aetherii fiet novus incola caeli:
Ad dextram venias, divinas legis amaror,
Nectare ut aeterne felix sine fine fruaris!''
310
'Haec ego nequiquam supremo in funere vitae
Irrita iactavi ventis portanda sub auras.
Tunc timui patriae ventura pericula, namque
Perfida progenies, Medicum quae crevit honore,
Ex humili iam facta potens, ex paupere dives,
315
Exitiale odium memori sub pectore servans,
Exitium nato quaerens patriaeque sibique,
Sollicitum quoque me his degentem reddidit astris,
Atque Deum supplex, ut tot discrimina pellat,
Eripiat rapidis Florentia moenia flammis,
320
Oravi, Nutu dedit hoc Regnator Olympi.
Quin etiam poenas solvet scelerata propago,
Et quicumque armis prodet civilibus urbem
Infelix luet aeterne sub Tartara poenas!
Haec ubi dicta dedit, caelestes ordine miro,
325
Hinc cherubim seraphimque choros ostendit ovantes
(Scintillas totidem dicas ardere micantes),
Qui prope caelestem posuere sedilia Regem,
Aurea et invicti praecordia summa Tonantis
(Nam propiora tenent) noscunt, si noscere possunt;
330
Ardentemque ferens princeps archangelus hastam
Aurea servabat celsi subsellia Patris,
Gemmatisque cohors alis (mirabile visu)
Lauta ministrabat sanctis convivia divis;
Nec numerare queas oculos radiantibus alis
335
Et miras facies, nobis vix credere dignas.
Corpora non fuerant, tenues nec dixeris umbras.
Qualia saepe solent miris insomnia visis
Perplexam mentem et sopitos ludere sensus,
Cum ieiuna fames seu turpis crapula corpus
340
Prosternit, clauditque gravantia lumina somnus,
Sic mirae errabant vario splendore figurae.
Prima tenet seraphim, summi sapientia Regis,
Igneus et cherubim una thronique verendi.
Hi nullo aspiciunt medio Dominoque fruuntur.
345
Inde potestates virtutesque insuper omnes
Ordine composito sedes tenuere secundas.
Angelus hos sequitur, caelestis nuntius aulae.
Nam Rex omnipotens cherubim, cherubimque secundis,
Hi mandata tibi, tu defers, angele, nobis.
350
Sic a supremo fas est descendere ad imum.
At monstrum horrendum mira formidine mentem
Percussit trepidam, calido ut sine sanguine vultus
Albus, et horrentes steterint in vertice crines.
Vox mihi lapsuro mediis in faucibus haesit.
355
Cui capita assistunt torvis horrentia formis,
Et septem linguas septenaque porrigit ora,
Et totidem signis impressum bellua librum
Servabat, cuius fuit hoc in cortice carmen:
Viventum liber est quibus est promissus Olympus.
360
Caelicolum nulli fas est aperire libellum!
Sed Deus altitonans (opus innarrabile) claves
Inclusas retinet solvitque tenacia vincla.
Purgatum postquam scelus est, super aethera purus
Spiritus aeterno est caeli functurus honore.
365
Nec procul attonita renovarunt mente pavorem
Quattuor horrendis diversa animalia formis,
Nam leo, terribilis villoso tegmine, saevis
Vnguibus acer erat, qualem Gaetulia creavit,
Aut, Acheloe, tuis potasti, corniger, undis;
370
Hinc truculenta bovis facies, spectabilis inde
Angelus humano vultu, fulgentibus alis.
Hos super astabat pennis miranda volucris -
Armiger illa Iovis, ni me sententia fallit.
Quattuor hos iuxta divi (mirabile visu)
375
Astiterant. quorum terso fulgentior auro
Vultus erat, risusque decens in fronte serena.
Vicissent nitidum radiantia lumina solem,
Aut candore nives quae mox cecidere recentes
Talis fluxa tenus superasset palla decoris.
380
At divina cohors caelique exercitus omnis
Partim hymnos partimque leves agitare choreas
Flectereque in gyrum, saltantes ordine miro.
Hi laudes Domini cantabant voce sonora,
Fecerit ur caelum, terramque crearit et undam,
385
Vtque leves ignis volitare per aethera flammas
De nihilo, ut dederit variis animalia formis.
Pars habitat terras, pars umida regna profundi,
Pars liquido pictis se librat in aere pennis.
Possit ut id fieri, terram secrevit ab undis
390
Aeraque ardenti nitidum divisit ab igne.
Fecerit utque globum lunae, quae mense peragrat
Per bis sena suis radiantia signa quadrigis.
Vt, Cytherea, tuum rutilanti lumine sidus
Lascivos, hilares, pulchros, levitatis amicos,
395
Producatque choris habiles ac versibus aptos.
Quin et Atlantiades velox, licet ille galero
Tectus, Apollineos non quit vitare calores,
Credat ur a solis radiis ignobile vulgus
Combustum, cum iam rutilo vanescat Olympo.
400
Astutum, varium, et prompto Cyllenius ore,
Et nimium lucri cupidum producit alumnum.
Formosus mediis ut temperet omnia Phoebus
Impositus sphaeris et lustret lampade terras;
Vt citharae auratae resonanti pollice chordas
405
Pulset, et ad sonitum cuncti moveantur Olympi;
Vt teneras frondes et flores vere nitenti,
Aestibus intensis canas producat aristas,
Impleat autumnum maturis largiter uvis,
Vt bruma australes penitus concessit ad oras.
410
Mavortisque ardens animosa irritet ad arma
Sidus, et insanis agitet mortalia bellis,
Audaces moresque feros pugnaque superbos
Et furere ardenti vesanos procreet ira.
Vtque benigna viris Dictaei stella tyranni
415
Fulgeat et sanctos producat lucida mores.
Vt grave Saturni miseris mortalibus astrum
Triginta tandem cursum vix expleat annis.
Ni Cytherea Venus, rutilo ni Iuppiter igne
Obsistat sidusque senis perfringat iniqui,
420
Omne malum terris curva se falce daturum
Portendit, iunctusque bonis sic temperat astrum.
Necnon divinum tanta dulcedine carmen
Cantabant, notulis vix enarrabile miris,
Attonito ut similis, sine motu, lumine fixo,
425
Perstarem, Arrectas concentus carminis aures
Ceperat, ut seraphim referebat voce canora,
Principio ut varia depinxit imagine caelum,
Ne foret hoc vacuum, miro est splendore creatus
Angelus et simili comites fulgore micantes.
430
Vtque superba cohors, regnis detrusa supernis,
Immensas sine fine dabit sub Tartara poenas,
Quae summo aequiperare Deo Regi Patrique
Ausa fuit, crudele nefas, immane nefandum.
Caelicolae ast alii divina voce canebant,
435
Post caelum et terras ut primum effinxerit Adam
De limo humanos ne saeva superbia natos
Tollat humo inflatos, homines rapiatque feroces,
Vt neget esse Deum aut praesentia numina temnat
(Sed tamen ille sua similem sub imagine fecit,
440
Ne tota humanis iaceat mens obruta rebus);
Deque viri latere uxorem sibi fecerit Evam,
His animam partem divinae inflaverit aurae,
Primum immortales ambo sine crimine nati,
Post errata tamen mortem subiere parentes,
445
Vnde necesse fuit mortalia cuncta perire.
Nam quaecumque globo lunaeque sub orbe creantur
Inferius primum crescunt, post aucta senescunt.
Haec voluit parere viris Rex magnus Olympi.
Quidquid alit tellus — pisces, animalia, plantae,
450
Saxaque diversis terrae pretiosa metallis —
Aut hominem oblectant aut praestant commoda vitae.
Natus et ipse Deo, caelestia regna moretur,
Si modo fatales virtutibus egerit annos.
Custodes gemini miseris mortalibus adsunt.
455
Hinc bonus, inde malus trahit in contraria pectus
Ambiguum. Spectare bonus caelestia regna
Admonet, et vanos vitae mortalis honores
Spernere, virtutemque sequi per mille labores.
Ille alter viriis tentat corrumpere mentem,
460
Nunc magnas ostentat opes, nunc ditia regna,
Nunc suaves epulas, Veneris nunc dulcia furta.
Sic hominem vario dubium certamine turbant,
Ipse sed, arbitrio liber, deflectit habenas
Frenaque anhelantum spumantia volvit equorum.
465
Nunc altos montes cursumque intendit ad astra,
Et nunc, illecebris captus, percurrit apertum
Aequor et evitat rupes atque invia saxa.
Necnon altisono referebant carmine Throni
Vt genus humanum miro dilexit amore
470
Ille Opifex summus rerum mundique Creator.
Nam quia siderei permansit ianua caeli
Clausa diu, nullaeque animae super astra volabant,
Mortali quamvis defunctae corpore vitae,
Et, dum vixerunt tenebroso carcere limi
475
Inclusae, semper leges hominumque Deique
Servarint, nullo macularint crimine vitam,
His tamen obstabant primi delicta parentis.
At Deus omnipotens, cui servit machina mundi
Caelestisque cohors cui caeli regia patet,
480
Humanam sumpsit pura de Virgine formam,
Cum foret Augusti sub nutu Caesaris orbis,
Non dedignavit terras Regnator Olympi
Immixtusque habitare viris sub imagine servi,
Vivere ter denos cuni mille laboribus annos
485
Orbe quidem medio, ne ignoraretur ab ullo
Factus homo, Immensi quantus fuit ardor amoris!
Rex aeternus erat servus mortalis, et aeque
Mendicus, qui dives erat, Cruciatibus insons
Se dedit et vili terra mutavit Olympum.
490
Aeternis tenebris ne gens humana periret,
Assumpsit multo periturum verbere corpus,
Seque neci tradi voluit, reseratet ut altum
Humano generi pretioso sanguine caelum.
Vt cruce suspensum gemini cinxere latrones,
495
Qui furtis, qui caede cruces meruere nefandas,
Dic, homo, dic, ingrate, mihi, Divina Potestas
Quid meruit, cum se ligno transfixit acerbo
Impia Iudaeae immitis periuria gentis?
Cantabant, veluti portas reclusit Averni
500
Victor, ut ingressus sanctas detraxerit umbras,
Et secum aetherias tandem ut duxisset ad arces,
Felices animae summo ut potirentur Olympo,
Vtque vias aliis posthac patefecerit alti.
Quin etiam alterno modulantes carmine voces,
505
Angelicas mira implebant dulcedine sedes,
Non secus ac quondam finxerunt Orphea vates,
Pulsantem dulces aurato pectine chordas,
Immites flexisse feras et flumina cursu
Firmasse et duras movisse in montibus ornos,
510
Infernos adiisse lacus. Cui ianitor Orci
Cum tria porrigeret venienti Cerberus ora,
Ad sonitum citharae vigilantia lumina clausit.
Pulsabat pariter citharam pariterque canebat,
Si modo Tartareas potuisset flectere leges
515
Vt secum Eurydicen superas adduceret auras.
Si licet humanis divum componere rebus,
Talia caelestes edebant carmina throni.
Vt sunt bis seni Divino Ardore repleti
Discipuli atque, eius vestigia tanta secuti,
520
Doctoris leges totum sparsere per orbem,
Tunc mala cessarunt sculptorum oracula divum,
Tunc fraudes victae, et patefactae daemonis artes.
Haec et plura chori resonanti voce canebant,
Omnia sed turbae non sunt vulganda profanae,
525
Et vetat ipse Deus mysteria cuncta referre.
Dum biberem attonitus suspensis auribus ista,
Dux mihi Cosmus ait, ‘Restant tibi plura videnda
Dum licet et fas est caelestia visere regna,
Mortali quondam raro concessa videri.
530
Me duce festina, tibi cunctas ordine miro
Ostendam causas tanti splendoris et aevi,
Cur omnes nivea florent in veste iuventa.
'Hos paene innumeros, solio quos cernis eburno,
Candida gemmatis redimitos tempora sertis,
535
Veste frui in nitida ambrosiis et nectare divos -
Hi peperere suis virtutibus atria caeli.
Hic quia servavit castos cum coniuge mores,
Alterius nullos thalamos violavit adulter.
Hic quia paupertatem animo sic pertulit aequo
540
Vt, quamvis multis rebus mendicus egeret,
Nil tamen optabat placide nisi ducere vitam«
Hic quia se nulli mulieri miscuit umquam
Sed caelebs vixit, tali dignatus honore est,
Hic quoniam aere suo multis subvenit egenis,
545
Non animo infecto, populi ut sibi quaereret auram;
Clam dabat egregiae solum virtutis amorei
Ille autem, insignis contemptis fascibus urbis,
Contemplans caelum, silvestri se abdidit antro.
Ille sacras divis construxit funditus aedes;
550
Hic alimenta dedit ruituraque templa refecit.
Iste, in honore Dei, primae post sidera noctis
Sedabat tenui ventris ieiunia victu,
Vt nunc ambrosiis caelo saturetur in alto.
Hic res urbanas perituraque regna reliquit
555
Et patriam et dulces cara cum coniuge natos;
Omnia dimisit vitae caelestis amore.
Is, Dominum iusto quoniam est veneratus honore,
Servavit praecepta Dei legesque superbas!
Nunc fruitur caelo felix semperque fruetur.
560
Ille Dei verbum multas vulgavit in urbes,
Et resides populos vitiis ad templa deorum
Hortando precibus, terrendo voce minaci,
Eloquio tandem sancto, ad meliora reduxit.
Ille parum lucens, gradibus quem cernis in imis
565
Fronte quidem laeta summum spectare Tonantem,
Tartarei horrendo solum terrore flagelli
Abstinuit vitiis. Alti est nunc incola regni.
Haec veneranda cohors, nitido fulgentior auro,
Quae viridi palma florentia tempora cinxit,
570
Dum Christi nomen celebrat, profitetur, adorat,
Corpora suppliciis tribuit lanianda tyranni.
Haec vera est fidei martyr. Non dira Neronis
Constantes potuere viros tormenta movere,
Et quamvis avidae torrerent pectora flammae,
575
Mens invicta magis divino ardebat amore.
Ignes, arma, famem, frigus, ludibria, caedes
Aequo animo victrix vitiorum turba ferebat.
Quos autem miro cernis candore micantes
Ac propiore Deo et sublimi in sede locatos,
580
Hi miseras viduas carisque parentibus orbos
Foverunt, patriae qui commoda publica rebus
Duxerunt potiora suis, potirentur ut astris;
Praemia qui iustis poenasque dedere malignis,
Astraeam intrepidi totum coluere per aevum,
585
Debita cuique suae tribuentes munera vitae.
Hic, patriae ingenti laudis perculsus amore,
Largiter expendit magni patrimonia census.
Post etiam, saevos patriae ut depelleret hostes,
Per medias acies hostiliaque arma cruentus
590
Suscepit pulchram crudeli in vulnere mortem.
Eripuit miseram hic bellis civilibus urbem.
Cum fureret populus, cum belli dira cupido
Redderet insanos ad impia proelia cives,
Sedavit placidis flagrantia pectora dictis.
595
Sed, ne te fugiat, nihil est acceptius ipsi
Qui mare, qui terram, ex nihilo qui cuncta creavit
Quam servatores patriae, quorum aurea serta
Cinxerunt multis radiantia tempora gemmis.
Hos omnes summi collustrat gratia Regis,
600
Vt sol germanam totumque illuminat orbem;
Sed qui corporeo caelestem carcere vitam
Duxit et a vitio sine fraude abhorruit omni,
Ille Deo propior maiori lumine fulget.
Pro meritis minus hic, longe magis ille relucet.
605
Sorte sua quisque est laetus, livore fugato.
'Forsan et inquiris cur una est omnibus aetas.
Non infans curvusque senex, non debilis ullus;
Sunt validae cunctis iuvenili in pectore vires.
Hac aetate Deus (namque est perfectior omni)
610
Sponte cruci voluit figi mortemque subire,
Vt possent homines, aeterna morte redempti,
Vivere perpetuo iuvenes feliciter aevo
Pulchrum namque mori est iuvenili in tempore, quando
Sint plenae vires, vigeantque in pectore sensus,
615
Credendum tunc est, felici morte beatum,
Defunctum vita summo placuisse Tonanti.
Quid nisi plena mali vita est, nisi plena laborum?
I nunc, longinquo te mille doloribus aevo
Serva, ut fortunae infelix ludibria solvas.
620
Quin et corporibus divinus praemia Iudex
Contribuet, tantos quae sustinuere labores
Mortalis vitae regni caelestis amore,
Cum tuba supremi ciet ad praetoria Regis
Defunctas animas vitae fatalibus annis.
625
Tunc sibi quisque suum corpusque animumque resumet,
Praemia seu capiat pariter cum corpore poenas.
Cui Deus aetherias habitandas destinat arces,
Ille reviviscet iuvenis fulgentior astris.
Cui tenebrosa palus Stygii continget Averni,
630
Debile et obscurum sumet corpusque senile,
Sed tamen aeternis misere durabile poenis.
Felix qui poteris leges implere supernas!
Candide, perpetuo caeli fungeris honore.
Non hic fortunae miseros violentia reddit;
635
Non morbo infirmi, non longa aetate senescunt«
Quattuor in partes non hic distinguitur annus.
Aeternum ver est, sed nullis nubibus aether
Nigrescit, nullus caelestes irrigat imber,
Nec tonitru divos horrendo fulmina terrent,
640
Quippe absunt rapidi veriti frigusque calorque;
Maxima temperies hic est, torumque per annum
Egregios servant fructus pomaria caeli.
Semper habet flores, pomis est semper onusta
Arbor, ut a nimio curventur pondere rami
645
(Mirandum visu!); lectoque renascitur alter
Et subito miro fructus mitescit odore.
Sed ne suspensum tanti admiratio pomi
Te teneat dubiusque animi fortasse requiras,
Anne cibum divi capiant et pocula siccent,
650
Accipe, nam paucis perstringam arcana deorum.
Illustrata Dei felicia corpora luce,
Quae, leviora Noto, nullis sunt subdita poenis,
Quidquid et ante orbem Divina Potentia fecit,
Virtutes, cherubim, seraphim, mentesque supernae,
655
Siderei tantum Regis splendore fruuntur.
Hic cibus, hoc nectar mentem cum corpore pascit;
Non opus, aetherio ut fiat decoctio ventri.
Corporibus minime vires alimenta ministrant
Perfectis, nullum quae sunt passura dolorem.
660
Nam cibus aerias, si quisquam forte comedit
Poma, velut fumus, subito se vertit in auras.
Caelestes tantum exornat pomaria mensas.
En age, me sequere ad magni plantaria Regis'
Dixit, et aetherii tunc ianua panditur horti.
665
Ingredimur, divum magna comitante caterva,
Qui flores passim variorum mille colorum.
Aut curvis ramis redolentia poma legebant,
Marmoreasque vias circum pomeria lustrant
Caelicolae. ast alii dulci sermone vagantur,
670
Laudantes inter se ingentia facta Tonantis,
Quanta malis sit poena, viris quae gloria iustis.
Dum nexas mira frondes testudine cerno,
Aurea sub viridi pendentia fornice mala,
Carpebant lepores florentia prata fugaces,
675
Et timidi passim, posita formidine, dammae
Inter capreolos ludebant gramine denso,
Et mille annorum praelongis cornibus ingens
Currebat cervus, cuius si cornua cernas,
Annosae ramos brumali frigore quercus
680
Dixeris, ad terram cum frondes iecerit Eurus.
Denique mille meis oculis animalia numquam
Visa pererrabant silvas saltusque Deorum.
Ast aberant rabidae tigres saevique leones,
Non lupus insidias niveo tendebat ovili,
685
Non aderant ursi turpes, non letifer anguis,
Serpentesque absunt alii quos Africa gignit
Tosta siti et solis magnis ardoribus usta.
Sed pulchrae mitesque ferae caelestia prata
Carpebant. Subito crescebat in aequore gramen.
690
Pinguis humus suberat multique umoris abundans.
Quid referam plenos divino nectare fontes?
Purior electro per levia saxa fluebat
Vmor, et irrigui manabant undique rivi,
Et non incisae sudabant balsama silvae,
695
Stillabatque udo pretiosus cortice sudor,
Qualem non habuit Iudaeae regius hortus.
Mortua si cuius tetigisset corpora liquor,
Posset ab infernis animam revocare tenebris,
Rursus ut aetherias vivendo carperet auras.
700
Haec dum felices caperent solatia divi,
Lustrarentque hortum per amoena virecta canentes,
Obvius ecce mihi insignis pietate Ioannes,
Egregia Medicis Cosmi de stirpe creatus,
Qui, postquam iusto est veneratus honore parentem
705
Ad me conversus veterem compellat amicum,
Apprensaque manu, nobis dedit oscula centum.
'O fautor Medicum, duroque in tempore fidus,
Verine, o vero vere cognomine dictus,
Quae virtus super astra tulit, cum carcere nondum
710
Corporeo exemptus fatalem impleveris horam?
Impetus ille sacer fortassis ad aethera vexit
Pieridum, quarum miro perculsus amore
Ludere coepisti carmen lactentibus annis?
Quid faciunt urbis duo lumina clara nepotes?
715
In caelumne parant patriis virtutibus ire?'
Dixerat haec Medices, cum lumina fixa parumper
Continui, tandemque meo vox excidit ore.
'Tune ille Etruscae es quondam spes altera gentis?
Liquisti heu quanto moriens discrimine cives!
720
Sed Deus omnipotens, caelo miseratus ab alto,
Reddidit incolumes cives urgente periclo,
Desine fata Dei caecasque inquirere sortes,
Nam me caelicolum voluerunt visere sedes
Antea quam Lachesis mihi fila novissima rumpat,
725
At gemini ad caelum, Medicum pulcherrima proles,
Ire viam affectant omni virtute nepotes
Qui quamquam teneris - vix pubescentibus - annis
Nunc sint, cura tamen prudensque in corde virili
Est animus doctique senis prudentia velox.
730
Vrbis uterque senex habeat Florentis habenas,
Expleat et genitor Saturni saecula terna
Ne navim mediis vexatam deserat undis,
Quam prius attingat portum secura procellae.'
Dum sic iremus, referentes multa vicissim,
735
Siderei magnam partem lustravimus horti.
Silva erat in medio, multa densissima lauro,
Et viridi frondens myrto platanoque virenti,
Multaque pinus erat, plures sine nomine frondes,
Quas voluisse Deum solum caelestibus hortis
740
Credendum est. Quae nec violenti verbera Cori
Nec gelidi Boreae stridentia murmura curant
Nec nimium solem aut urentia frigora frondes;
Toto namque viret ramis frondentibus anno
Silva, nec arescit longa vitiata senecta,
745
Nec ponit frondes, tineis arrosa medullas.
Non usus hominum metuunt saevasque secures
Annosae, excelsos tollunt ad sidera ramos.
Qualis Aricinae quondam sacrata Dianae
Silva ingens fuerat, ramis tangentibus astra.
750
Fons sacer in medio large manantibus undis
Perpetuae venae mollissima prata rigabat,
Quem patulis sursum ramis contexerat ilex.
Quin etiam volucres tectae nemoralibus umbris
Implebant virides mira dulcedine lucos,
755
Psittacus, humanam modulatus carmine vocem,
Arbore punicea, gemmas imitantibus alis,
Vincere certatim niveum tendebat olorem.
Mille modis dulces variabat gutture cantus
Quae scelus Hismarii passa est crudele tyranni
760
Cecropide Philomela prius Pandione nata;
Ac plures aliae variae pictaeque volucres,
In terris numquam nostroque sub aere visae!
Vicissent ipsas cum Phoebo carmine Musas.
Illinc vultur edax aberat rapidaeque volucres
765
Er bubo informis cornixque odiosa Minervae.
Maxima turba virum silvis errabat in istis
(Sive fuere viri quondam, dum vita manebat>
Fronte quidem fusca, multosque induta colores,
Dissimilis veste et variis quoque dissona linguis>
770
Non tamen ullus erat maeror, sed luce carebat
Divina ac splendore dei quo cetera fulget
Caelestis pubes; homines iam vivere credas.
'Dic age, sancte pater, quae gens est incola silvae
Sidereae? Cur est varios vestita colores?
775
Dissona cur multis linguis, nec frontibus ullus
Splendor inest? Caecis errat tenebrosa latebris?
Pallida cur tristis maeror non inficit ora?'
Tunc dux ore sacro, cuius Florentia quondam
Cuncta sua erexit virtute per oppida nomen,
780
Protulit haec: 'Omnes diversis partibus orbis
Progeniti, vitiis atque omni labe carentes.
Sola fides Christi, qui est unus imagine terna
Rex (Pater ac Natus, quos iungit Spiritus Ardens),
Qui semper gignit, semper procreatur ab illo,
785
Nec prior hic aut ille fuit, sed semper eodem
Tempore (principiis caruere et fine carebunt),
Quem nec cognovit (quantum mortalia possunt
Pectora nosse Deum) turba haec, nec stulta negavit -
Sola fides tantum, sine qua non itur ad astra,
790
Aeterni fuscos privavit lumine Regis.
Non tamen infernas meruerunt crimina poenas.
Est locus electus sine poena inglorius illis,
Illic infantes habitant, quos funus acerbum
Abstulit, et nullo macularunt crimine vitam,
795
Antea quam sanctus purgatos laverit umor,
Quem tu palliolo tenui sua corpora tectum
Conspicis errantem densae sub tramite silvae,
Sustulit anguigenas armis ad sidera Thebas,
Cum captiva diu Spartae Thebana iuventus
800
Servisset. Madidae testantur funera Leuctrae:
Non fuit Argorum virtute insignior alter,
Qui totiens armis palantes fuderit hostes,
Quique veru. tantum patrimonia liquerit unum.
Aspice Pelopidam, laeva qui semper amico
805
Suppeditavit opes, quo nullo Echionia proles,
Hoc tamen excepto! se plus iactaverit armis.
Quem posito cernis diademate veste gregali
Marmoreo in dextra cum falce sedere recessu,
Cum periturus erat dux sive exercitus alter,
810
Pro populo rex se vovit mortemque subivit.
Qui subter viridem platanum spatiatur ad undam
Irrigui fontis, testis Marathonia laudis
Terra suae est, vivitque suum per saecula nomen,
Qui cubito innixus multas sub pectore curas
815
Evolvit, patria ingratae pepulistis Athenae.
Quo duce mille rates devicit Graecia victrix,
Innumeros hostes, et Persica contudit arma.
Ille, sub umbrosa qui nunc sedet anxius ulmo,
Imposuit cunctis censum sine fraude Pelasgis,
820
Fabricio similis, quondam quem Graecia iustum
Dixit, et aeternum meruit cognomen habere.
Cerne sub ingenti quercu cui forma leonis
Oblongi paene est, qui caspide fulget acuta.
Attulit hic sanctos mores multosque triumphos
825
In tua, devictis inimicis, regna, virago,
'Parte alia nemoris Romanos cerne potentes,
Qui totum peperere suis virtutibus orbem,
Difficile est numerare omnes, nam maxima turba est,
Et plures cecidere viri sine nomine vulgi,
830
Quorum nunc famam delevit prisca vetustas.
Ostendam paucos. Illum qui fronte severa
Irarum tantam volvit sub pectore molem
Aspice; nam doctus sapienti pectore Brutus
Romulea immites exegit ab urbe tyrannos,
835
Et dulces natos pro libertate trucidat
Intrepidus, nusquam deflectens lumina, consul,'
Nec procul hinc aberat populi cognomine vero
Qui monte excelsas popularis diruit arces.
Hos iuxta Serranus erat, qui plurima bella
840
Confecit paucis populo victore diebus,
'Ille aurum Gallos pendentes pondere iniquo
Dispulit et patriae victricia signa reduxit.'
Illic Cursor erat, pedibus pernicibus audax,
Fortior an miles vel dux praestantior armis
845
Extiterit dubitant, nec adhuc discernere posses,
Necnon Corvinus lucis errabat in istis,
Vertice cuius erat (visu mirabile) corvus,
'Manlius ille ferox metuenda (cerne) securi;
Victorem natum populo spectante necavit,
850
Namque suo iniussu contra pugnaverat hostem.
Omnes hi Fabii, silvae qui in parte suprema
Delegere locum, Romanae gloria gentis,
Augendo patriam vitam excoluere modestam,
Sed longe virtute duo capita alta ferebant,
855
Etruscos devicit avus populosque Latinos;
Ipse nepos rabiem Poenorum saepe morando
Hannibalemque ferum victriciaque arma repressit.
Aspice Fabricium incomptum Curiumque propinquum,
Quos non argenti corrupit pondus et auri,
860
Elixam solum contentos rodere rapam.'
Nec procul Attilius fidei plenissimus illo
Forte loco densa subter consederat umbra.
'Tres illi egregii, crudelia vulnera passi,
Servando patriam Decii cecidere sub armis.
865
Cui flammam rutilare vides et lambere crines
Innocuam, amissos victor servavit Hiberos.
Hic binis castris defesso milite Poenos
Reliquiis cladum nocte exspoliaverat una.
Scipiadae, exitium saevae Carthaginis ambo,
870
Cincta gerunt viridi florentia tempora lauro,
Turbaque per totum lucum miratur euntes.
Ille est Poenorum clades, qui, rege superbo
Gallorum caeso, in templum tulit arma Feretri.'
Illic Rutilius pauper durique Catones
875
Per nemus umbrosum tristi se fronte ferebant.
'Quem silva in tanta vix conspicis, optimus olim
Creditus, Idaeam Matrem susceperat hospes.
Alter Brutus erat; cerne ipsum a tramite laevo
Flectentem et densi luci interiora petentem.'
880
Dum celeramus iter per amoena virecta beatum,
Dum silvam saltusque vagi lustramus Olympi,
Venimus ad fontem, de quo nitidissimus amnis
Manabat totum peragrando gurgite caelum.
Non ita tam liquidis Peneius irrigat undis
885
Haemoniae apricas valles et Thessala Tempe
Aut Aganippeus laudatus carmine liquor,
Quem Musae et Graii totiens hausere poetae.
Fons erat in medio luco, quem candida circum
Lilia purpureaeque rosae croceique coloris
890
Milleque praeterea flores (mirabile visu)
Sponte sua, aeterne, nullis cultoribus horti,
Spirando suavem cingebant undique odorem.
Forte duos illic vadentes passibus aequis
Cerno, sed ora sono agnovi discordia linguae.
895
At laevam Graius, dextram Romanus habebat.
Illum Roma potens quondam est mirata loquentem,
Flexerat hic doctas quocumque volebat Athenas
Eloquio rapidi montani fluminis instar.
'Aspice' Cosmus ait, 'tres illo in vertice collis,
900
Qui vario inter se referunt sermone diserti
Codicibus magnis divina volumina iuris.
Atticus ille Draco, longam qui in pectore barbam
Mulcet, qui torvis oculis, qui fronte severa est,
Humano saevas descripsit sanguine leges.
905
Spartanis alter tribuit sua iura Lycurgus,
Civibus atque usum flaventis sustulit auri,
Insanas et opes, cunctorum alimenta malorum,
Eripuit, Regno sic mansit paupere dives
Sparta, sine invidia, nulli virtute secunda.
910
Tertius est Solon, qui ditis munera Croesi
Sprevit, et ante obitum felices esse negavit.'
Ingens silva fuit, praedensis horrida ramis.
Vix radii solis, cum fervida terga Leonis
Phoebus adit, densam possent penetrare sub umbram,
915
Si super empyrium currus volitaret Olympum
Titanis, radiosque super torqueret Apollo.
Hac multi egregii passim regione poetae
Ibant ornati frondenti tempora lauro,
Longe alios virtute duo superare videntur,
920
Sed Graius dextram, laevam Romanus habebat;
Ambo tamen paribus concordes passibus ibant.
'Ille senex cecinit fumantia moenia Troiae
Dulichiumque ducem longis erroribus actum.
Hunc alium tantum produxit Mantua vatem,
925
Cerne novem lyricos citharas pulsare canoras,
Et veste et lingua Graios. Certare videntur
Carminibus, sed longe alios supereminet omnes
Pindarus; ut flumen vena de divite manat.
Lesbius Alcaeus loca proxima, tertia Sappho
930
Obtinet, et digno quisquis manet ordine vates.'
Nec procul his meditans secreto in vertice collis
Flaccus erat, credasque iterum describere versus.
'Illi autem Latio nati, quos ordine terno
Ire per hanc silvam ridentes cernis opacam,
935
Alterno longam pepererunt carmine famam.
Ovidius loca prima tenet; post ambo sequuntur,
Ingenio ac virtute pares, cum vate Tibullo
Nauta.' Et Callimachus post istos avia solus
Lustrabat, victumque elegis doluisse putares,
940
Arbor erat nemore in medio latissima ramis,
Frondibus illa suis complerat iugera centum.
Illic purpureis evinctos crura cothurnis
Aspicio et longo venerandos syrmate vates,
‘Dic mihi, Cosme pater, quae turba est illa verenda?
945
Agnoscone viros? cur Graecis omnibus unus
Romanus mixtus tanto est dignatus honore?
Tum dux ore sacro nobis haec talia fatur:
'Illum quem Tyrio fulgentem cernis in ostro
Ante omnes tragicos Graii dixere, Sophoclem,
950
Aeschylus ille senex, tanto certamine victus,
Excessit patria Siculasque advertit ad oras.
Necnon Euripides, sublimi carmine vates,
Praemia prima sibi non reddi pertulit aegre,
Hic noster Seneca est, doctrina et moribus unum
955
Humanae specimen vitae, quem dira Neronis
Cum multis aliis saeve tormenta necarunt.'
Pone duo errabant diversa in parte poetae
Obscuri nemoris, quorum, si rite recordor,
Vnus cantarat tumido civilia versu
960
Bella per Haemoniam et totum dispersa per orbem,
Alter grandiloquo Romae et Carthaginis arma
Carmine descripsit Latii Libyaeque ruinam.
'Illi autem, viridi quos stare sub ilice cernis,
Tam torvis oculis vates, tam fronte minaci,
965
Corruptos vitiis secuerunt carmine cives.
Lucilius primus vitiorum acerrimus hostis,
Persius hos inter libro est mirabilis uno;
His coniunctus erat praeclarus alumnus Aquini.
Nullus in hoc numero est vates de gente Pelasga!
970
Sed procul astabant nullo discrimine mixti
Cum Grais Itali; quorum mihi nomina Cosmus
Designans digitis, 'Comicos, en aspice,' dixit,
'Hic doctus Varro, multa ille Terentius arte est,
Saevus Aristophanes facieque minante Cratinus,
975
Hic lepidus Plautus. Facundum cerne Menandrum.
Ille senex gravis est petulantis fama Tarenti.
Eupolis iste minax, ventosique Accius oris.'
Multi praeterea fuerant, quos dicere longum est.
Dux sacer admonuit tempus non esse terendum.
980
'Acceleremus iter, non hac in parte moremur.
Dum tibi fata deum concedunt visere caelum,
Omnia percurras oculis ac mente reponas.'
Lucus erat densus myrto lauroque virenti.
Texerat in morem camerae spinosus acanthus,
985
Atque hederae errantes iucundam desuper umbram
Praebebant, Dulces pendebant vitibus uvae,
Non quales avibus praedam labrusca racemos
Ferre solet silvis densis aut saepibus altis.
Fons lucentis aquae recta de rupe fluebat,
990
Vndique cingebant nativo marmore sedes
Divinos latices, pluresque sedilia circum
Praestantes animae magnam fecere coronam,
Palmiferae fuerat quos inter gloria Memphis,
Quem stupet Aegyptus, verus qui paene propheta
995
Exstitit arcani, Mosis iucundus amicus.
'Quem laeva cernis citharam pulsare canorum
Et dulcem suavi modulari carmine vocem
Hunc Rhodopes saevae laniarunt rupe parentes,
Mystica belligeris qui Thracibus orgia primus
1000
Attulit, ur castae celebrent trieterica matres.
Ille Sinus Calabros, Samiis licet ortus in agris,
Incoluit, quondam quae Graecia Magna vocata est,
Hic nostram posuit variis animalibus umbram
Purgari donec sine sordibus aetheris alti,
1005
Venerat unde prius, caelestia regna revisat.
Hic Dion Archytasque una, Platonis amici,
Disserere inter se dulci sermone videntur.
Ille Syracusis, hic est Archyta Tarenti.
Qui fronte est hilari, lateri qui iunctus adhaeret
1010
Pythagorae Samii dextra laevaque Biantis,
Pythius hunc vere sapientem dixit Apollo,
Pro scelus infandum! Gelidae exstinxere cicutae.
Ast illum, qui re dudum miratur euntem,
Et sua qui nusquam radiantia lumina flectit,
1015
Quique umetis latis longe supereminet omnes,
Alloquere. Est Plato, similem cui nulla tulerunt
Saecula, cui rerum sensum natura reclusit,
Vt quod mortali licitum est cognoscere norit.'
His animus miro dictis ardebat amore
1020
Compellare virum et dextram coniungere dextrae,
Sed pudor et tanti tenuit reverentia vatis.
At prior ille inquit, 'Nate o melioribus annis,
Cum verbum Christique fides totum occupat orbem!
Christicolis nunc lux ablatis clara tenebris
1025
Fulget, et aeterni portam reseravit Olympi.
Felices animae, quibus haec in tempora nasci
Contigit, et meritam vitam nunc ferre per auras!
Quid non tentavit mea mens, dum vita manebat,
Inquirens totum diversis partibus orbem,
1030
Quid Druides Galli, Samii quid littera vatis,
Ambiguique Tagis caecum quid proferat omen,
Quid dixere Magi, nudus quid protulit Indus,
Dum contemplatur nigranti pectore caelum
Quidquid et invenit Phoenicis gloria gentis,
1035
Qui numero ex isto contra sedet (aspice), Thales.
Quid Chaldaeorum doctrina recondita, quidquid
Repperit Aegyptus, multis vix legimus annis.
Dum tenebris densis, dum caeco errore vagarer,
Paene mihi summi est Regis lux clara reperta,
1040
Namque prophetarum divina volumina legi,
Quid dixit Moses, lyrici quid carmina regis,
Quid cecinit vates, crudi quem serra tyranni
Divisit medium, quidquid Babylonius infans
Dixerit, et sanctae quid cantavere Sibyllae.
1045
Sed quis ab aetherio Verbum descendere caelo
Crederet in terram, humanos ut vestiat artus,
Aequo animo ut ferret quidquid mortalis egestas
Producit, frigus, somnos, ignemque famemque?
Accipiens formam servi, de divite regno
1050
Descendens pauper, Dominus rerumque Creator
Obtulit innumeris sese cruciatibus ultro
Vt scelus humanum superi clementia Regis
Ablueret vitamque homini pro morte pararet.
Nonnulla in nostris memini posuisse libellis.
1055
Ne mirere: sacris sitiens e fontibus hausi.
Illud non etiam postrema in parte repono,
Quod multos Latio nostris incumbere chartis
Accepi nomenque meum volitare per ora.
Praecipue colit ante omnes pulcherrima longe,
1060
Quam mediam liquidis undis interfluit Arnus,
Stirps quondam Romana, tui Florentia mater,
Tu, si quando mei studiosos cernis alumnos,
Nostra legant moneas minime contraria sacris
Scripta voluminibus. Fidei condita sapore
1065
Aspergant. Siqua inveniant contraria, tollant,
Sed nihil esse reor. Dubia ad meliora reducant,
Officioque boni lector fungatur amici;
Namque etiam posset divinas carpere leges
Perfidus interpres. Quantis vexata procellis
1070
Vera fides olim, quam paene sub aequore mersa est!
Sed stetit inviolata tamen, stabitque per aevum.'
Tunc Medices Cosmus monuit non esse morandum.
'Fata instant, Plato. Superis discedere regnis,
Terrestres habitare domos, vitamque sub astris
1075
Hunc agitare Deus iubet, et se reddere terrae,
Ne dubites, quodcumque mones sub mente repostum est.'
Dixit, et in verbo vestigia torsimus illo,
Divorumque iterum celeres lustravimus hortum.
Ventum erat ad portam gemmis (mirabile visu)
1080
Ornatam (totidem stellas vidisse putares),
Quae nobis patefacta fuit venientibus ultro
Rursus et aetherii perlustro palatia Regis
Caelestesque domos magnorumque atria divum,
Atque iterum Cosmus summi ad penetrale Tonantis
1085
Duxit, ubi omnipotens solio Deus aetheris alti
Considet aurato, meritis ubi praemia reddit,
Inde gradu celeri retro discedimus unde
Venimus et portas tandem superavimus omnes.
Sic quondam fertur magnus Labyrinthus in Ida,
1090
Aut, Aegypte, tuus, portas habuisse patentes.
Mille viis thalamis connexa triclinia miris,
Mille per ambages, quonam vestigia tendas
Incertum, pateat cum nusquam egressus in illis,
Implicitus fallit connexi tramitis error;
1095
Sed duce tam docto sedes peragravimus omnes,
Nec via decepit divisa in compita mille
Vestibulum ante ipsum primaeque in limina portae
Duxit, ubi immensum se sustulit aurea turris.
Dein quo quaeque modo devitem immania monstra
1100
Lactentemque Viam, quo sit descensus Olympi
Ad terram facilis, ne praeceps volvat ad ima,
Edocet atque 'Vale' mihi verba novissima dixit,
Tunc ego, vel rapidis ventis celerique sagitta
Vel Iovis irati demisso fulmine dextra
1105
Ocior, ad terram labi sum visus ab alto.