Cantalicio Borgias, 3

3. in malignos

Subsannare meum, maligne Ronchis,

Noli Borgiacum, rogo, libellum:

Non est Pegaseo lepore plenus,

Non est, confiteor, legente dignus;

5

Verum est candidusque, pius, bonusque,

Comptus Borgiaca nitens quam laude.

Vestrum tendere parce, parce, nasum:

Non est hoc parasitus in libello,

Qui blandis numeris placere tentet.

10

Nemo scribere veriora posset

Quam sunt, quae canimus, favore digna.

Haec sunt quae teneris peregit annis

Noster Borgia: quem putas futurum

Hunc tu temporibus virum senectae?

15

Non Demosthenis ora, non Maronis,

Non certe Ciceronis aut Salusti;

Non Liris fluvius valebit unquam

Digne Borgiacas referre laudes.

Subsannare meum, maligne Ronchis,

20

Noli Borgiacum, rogo, libellum.