Cantalicio Borgias, 2

2. ad Musas Borgiades

Musae Borgiades, favete coeptis,

Coeptos versiculos iuvate nostros.

Prosit Borgiades dedisse nomen,

Nomen grandisono Marone dignum.

5

Cur non Borgiades libenter ipse

Dicam? dicere si solent poetae

Musas Pierides? Venite, Musae,

Musae Borgiades, favete, Musae.