Cantalicio spectacula Lucretiana, 43

43. divae Lucretiae responsum

Reddidit his dictis Lucretia Borgia voces,

Sed non foemineo voces de pectore quales,

Sed prodire solent quales de corde virorum,

Hauserunt dulces vel qui Demosthenis amnes,

5

Lactea vel magni Ciceronis flumina potant,

Eructant sacri vel qui monumenta Maronis:

"Haud novus est in me vester, Romana iuventus,

Tantus amor, Romae fuerim cum dulcis alumna

Et mihi natales dederint cum tecta Quirini.

10

Vidimus ingentes plausus, spectacula, ludos

Atque triumphales mihi quos tribuistis honores;

Vidimus et septem mihi qualia gaudia colles

Exhibuere suae, nec non renovata vetusto

Munera quae quondam fuerant celebrata theatro;

15

Vidimus et iuvenum solennia magna senumque

Laetitiaeque hominum mihi quas genus omne figuras

Contulit et quicquid tribuit matrona nurusque,

Quod nacta est talem Lucretia Borgia sortem

Hic, ubi speratur tedas habitura quietas.

20

Non mea Roma igitur quantum ostentare licebat,

Verum ultra vires non me decorare pepercit,

Vtque magis digno nos exaugeret honore,

Dat mihi vos comites, de nobilitate supremos

Romulea, cuius sum non ignara tributi:

25

Ire per infidi licet et discrimina ponti

Cogerer et terrae vel per deserta relictae,

Tuta mihi vobis comitantibus ire viderer!

Parcite commissae veniam me poscere culpae:

Nil mihi peccastis, nisi quod peccastis amando

30

Quodque meos nimium nimiumque auxistis honores.

Nec vobis patriae reditum male grata negabo:

Ite, licet, iuvenes iuvenum clarissima pubes,

Ite, sed et nostri memores. Si maxima Roma

Scire volet quid agit Lucretia Borgia rerum,

35

Dicite: 'Magnanimo cum coniuge laeta triumphat,

Sed tamen ardenti suspirat pectore Romam'."