Ugolino Verino Flametta 2, 50

Testo base di riferimento: L. Mencaraglia, 1940

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


50. eulogium in funere Lisiae formosae puellae

Ergo per elisios sine me, mea Lisia, campos

      Tam celeri perges funere rapta mihi?

Te nimium heu teneris Parcae rapuere sub annis,

      Proh superi! tantum sustinuere nefas.

5

Crudeles divi, crudelia numina Parcae,

      Tam subito quid vos hanc rapuisse iuvat?

Quid iuvat immitum respondeat una sororum

      Veloci filum subsecuisse manu?

Vix ternis lustris binos haec addidit annos,

10

      Ibit ad infernos non reditura lacus.

Dic ubi, Phoebe, tui latuerunt carminis artes

      Exanimes possunt quae revocare viros.

Heu pia formosae et morientis verba puellae

      Flectere tam duras non potuere deas.

15

Irrita quin etiam templis mea vota fuerunt

      Flectere tartareum quae potuere canem.

Nec prece nec lacrimis nec carmine motus Apollo est:

      En frustra curam vatis habere ferunt!

Parcite, caelestes, et tu mihi, candide lector,

20

      Impia si laedunt carmina nostra deos.

Aut superi non sunt aut non mortalia curant,

      Falluntur stulta credulitate viri.

Lisia, ten potuit stigiis adoperta tenebris

      Mors rapere, et sanctae nil valuere preces,

25

Vota nihil miserae matris, nil vota sororis,

      Nil lacrimae fratris, nil pia vota patris.

Quod magis admiror, viridis nil profuit aetas

      Quin cito tartareas illa subiret aquas,

Nil valuit, quamvis esset sibi, candida forma

30

      Posset quae magnum sollicitare Iovem.

Ecce iacet feretro sine vita corpus inane:

      Quis poterit lacrimas ore tenere pias?

Sed quis non flendo crudelia sidera dicet

      Aspicere hoc tantum quae potuere nefas?

35

Quis non infestis contundet pectora palmis?

      Quis non immites dixerit esse deos?

Haec erat in terris Flamettae forma secunda,

      Durior ista tamen, mitior illa fuit.

Quid faciam? quo me, Verine miserrime, vertam?

40

      Haec adimens curas gaudia quanta dabat!

Spiritus hic desit, tantum narrate dolorem,

      Dicite, Parnasi turba canora sacri.

Ne querulis pudeat disponere carmina nervis

      Vt reddat maestos barbiton icta modos.

45

Inferias tali meritas conferte puellae,

      Qualem vix aetas protulit ulla patrum.

Spargite nunc passos per cignea colla capillos,

      Et lacrimae innumerae maesta per ora fluant.

Purpureisque rosis innectite lilia busto,

50

      Rideat ut verno tempore semper humus,

Et laurus circum vireat nativaque mirtus,

      Desuper assiduo carmine vernet avis.

Suspiretque pius praeter sua busta viator

      Et madidis oculis distica nostra legat:

55

Lisia sum, lector, teneris extincta sub annis

      Quae florentini fama decoris eram.