Ugolino Verino Flametta 1, 29

Testo base di riferimento: L. Mencaraglia, 1940

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


29. ad Flamettam

Quid mihi dixisti? Infelix, discede, Verine:

      Me coniunx alter, me tenet alter amor.

Rumpere ne tentes socialia vincula taedae,

Ne sponsam alterius sollicitare velis.

5

Dum licuit tempusque tulit salvoque pudore,

      Inter mille procos tu mihi primus eras;

Vir, mihi ni cedas, nostro laedetur amore,

Et te propter erit fama sepulta mei,

Et falso turpis te propter adultera dicar;

10

      Deprecor, alterius cede, Verine, toro.

Ardenti ut quondam fueras in amore modestus,

Quae mentem potuit flectere causa meam,

Sic tua nunc prosit, dilecte, modestia nobis,

      Profuit illa tibi, prosit et illa mihi.

15

Nulla dies nisi mors disiunget foedera lecti,

Ne doleas, non vir tu, sed amator eras.

Verba puellarum quae sunt sub iura parentum

      Ad iam promissum nil valuere torum;

Non ego civilis cognovi aenigmata iuris,

20

Scire tamen mulier quaelibet ista potest?

Nescia promisi, sed quid promittere quivi,

      Actibus his genitor si neget ipse fidem?

Aut bene cede volens seu invitus tempora prodes,

Gratia sicque tuis non erit ulla malis.

25

Quaere aliam nulli quae sit promissa marito

      Quae possit semper firmior esse tibi;

Illa quidem nostri siquid tibi restat amoris

Curam adimet, curam cum dabit illa tibi.

Truditur ut clavus clavo, sic ignis ab igne,

30

      Sic deletur amor priscus amore novo.

Discedam quamvis abs te discedere nollem,

Hinc tamen imperium me iubet ire tuum.