Ugolino Verino Flametta 1, 27

Testo base di riferimento: L. Mencaraglia, 1940

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


27. ad Flamettam quae Bruno nupsit

Ergo deserto tandem, Flametta, Verino

      Nupsisti Bruno perfida virgo seni

Perfida tam sanctum rupisti foedus amoris,

Deceptis superis sic violata fides.

5

Crede mihi, tanti sceleris dabis, impia, poenas.

      Impia, mene putas talia posse pati?

Facta addam verbis: tam atrox iniuria posset

Ingenium placidi mite movere viri;

Acer natura atque audax iuvenilibus annis

10

      Nescio quid faciam: quo trahet ira sequar.

Intumuit calidus per fervida pectora sanguis,

Ira et amor nobis cuncta furore replent.

Dii meritas poenas tanto pro crimine poscent:

      Tene putas superis verba dedisse deis?

15

Numina sunt testes: potes hoc periura negare,

An teste inficias ibis, iniqua, deo?

Formula testis adest quae sacra in Carminis aede

      Paene istis verbis rite peracta fuit:

Te praeter nullus iunget connubia mecum,

20

Cuius nota fides, est mihi notus amor,

Per numen iuro cuius densissima ludos

      Turba colit, semper tu meus unus eris,

Dum vivam fidi dicar Flametta Verini,

Vna dies ambo auferet, unus amor.

25

Tu vir, tu coniunx, et eris mihi sola voluptas,

      Dispeream sine te, si libet esse mihi.

Pluraque mendaci dixisti, perfida, lingua,

Et nostrae dextrae dextera nexa tua est.

Tunc prae laetitia lacrimae fluxere per ora

30

      Et tantum dixi: sint verba rata precor.

Gaudia, proh superi! Deceptus inania fovi,

Me fore felicem tempus in omne putans.

O leve et infidum, o varium, o mutabile pectus!

      Femina se tanta mobilitate gerit!

35

Nulla fides usquam est, iuranti nemo puellae

Credat, cum verbis mobile pectus habent,

Promptum aliud verbis, aliudque in pectore clausum est,

      Mella gerunt linguis, dira venena latent.