Ugolino Verino Flametta 1, 25

Testo base di riferimento: L. Mencaraglia, 1940

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


25. quod amori succumbat ratio

Spes et amor cogunt rursus servire puellae

      Iocundoque iterum subdere colla iugo.

Hinc ratio atque animus Veneri contraria surgunt,

Et nimis hostili pugnat urerque modo.

5

Quid fiet de me timeo: vincetne Cupido?

      Nimirum in nostro pectore victor erit.

Alatus deus est, gravidas gerit ille pharetras

Aureaque occulte spicula torquet Amor,

Nec quisquam vitare potest: prius ossibus haerent

10

      Fraxineos arcus quam sinuasse putes.

Non missa a Partho tantum letalis harundo

Dum fugit incauti militis ora fodit.

At si quis puerum caecumque vocabit Amorem,

      Iudicium sani non habet ille viri.

15

Nemo cupidineas poterit vitare sagittas.

Nullus ab insidiis tutus Amoris erit.

Colchida quid referam aeripedes flamamque vomentes

      Carminibus magicis perdomuisse boves?

At non ardorem cantatis Iasonis herbis

20

Extinxit, crevit tosta per ossa calor.

Tu quoque quae nautas mutasti in monstra pelasgos

      Aurea sensisti praepetis arma dei,

Falce nec ad lunam lectum tibi gramen aena

Profuit, et iuvit carmen inane nihil.

25

Sed te decepta, licet esses filia solis,

      Sulcavit vitreas callidus hospes aquas.

Quid nunc te memorem, proles generosa Tonantis,

Nempe pharetrato subcubuisse deo?

Tu fera nemei domuisti monstra leonis

30

      Ydraque te metuit tartareusque canis;

Omnia vicisti, tenero nunc servis Amori,

Factus et es servus qui modo victor eras.

Cur te, Phoebe, canam mutatum turpiter ora

      Pastorem vili delituisse casa?

35

Sed quid ego incipio magnos numerare triumphos,

Cum toto notus pervolet orbe puer?

Magne puer, si quis spernat tua regna superbus,

      Tam ferus imperium sentiat iste tuum.

Ille tibi iam mitis erit supplexque rogabit

40

Ne faculis uras pectora dura novis.

O si me vultu aspiceret Flametta sereno

      Et vellet dici quae modo dicta mea est,

Tunc ego Persarum ditissima regna recusem:

Improbus insanas quaerat avarus opes,

45

Hic inhiet dulces miserae ambitionis honores,

      Iste regat multos, me mea Flama regat.

Flamea me niveis teneat formosa lacertis

Et vos cum vestris, regna, valete malis.