Pietro Antonio Piatti carmina ad Alfonsum de Aragonia 1, 3

3. ad divum Alphonsum iuniorem de Aragonia,
Calabriae ducem illustrissimum

Nostra revolventi mihi tempora nuper obortae

Sunt lachrymae, gravis ad nares mihi nausea venit

Nostri aevi, quod non possis, Alphonse, metallo,

Dive, satum ex ullo sed inerti dicere limo:

5

Sic obscoena vigent, sic coniuravimus omnes

Tollere virtutum morientia semina passim,

Nil altum caput ultra oculis animo ve tuentes.

Ecce querebatur mihi se Tritonia Pallas

Omnia dura pati, quod idem modo questus Apollo

10

Luce carere sacras et mendicare sorores

Addidit, obscura squallens ferrugine Mavors

Ipse mihi dixit quid avaro cesserit orbi.

His affectus, ubi lachrymae cessere parumper,

Natali sine fine meo convicia dixi,

15

Quod mihi contigerit tam foedo tempore nasci

Mecum indignabar. Quis enim non horreat istam

Desidiam? Tales volventem pectore curas

Talibus hortatur mea me nitidissima Clio:

"Desine sollicitis tantum indulgere querelis,

20

Noster alumne, modum generoso pone dolori!

Iam tibi praedico, totus renovabitur orbis,

Italiam priscis componi moribus olim

Aspicies, aderunt scelerum vestigia nusquam:

Inclyta Parthenope dabit haec momenta Latinis

25

Rebus, Aragoniae debebunt tempora genti,

Quam sacer Alphonsus meritus aequavit Olympo,

Filius accumulat, rex invictissimus armis

Ferdinandus, amor superum. probitatis alumnus.

At sua progenies toti dabit aurea mundo

30

Saecula: de gemina Parnasi in vertice lauro

Serta novo Alphonso divae conteximus omnes;

In cunctis iam reddit avum, quam nomine tam re.

Est germana duci Lianora simillima virgo

Regia, naturae decus, Hercule digna marito,

35

Principe digna tuo, quem praeferet illa priori

Iussa volensque viro; nec erit mora longa: tenebit

Littora Ferrariae Phaethonteasque per undas

Herculis in thalamo foecunda locabitur uxor,

Alcidae sobolem dabit aequam, nobile germen

40

Florescet Latio nec avorum cedet honori:

Forsan et imperio dabitur maiore potiri.

Iam nova lux veniet. Pater hoc sancivit, ut omni

Consulat Italiae: Latii gaudete coloni!

Vestra salus veniet; cum venerit, ite frequentes

45

Lauriferi, meritas superis exolvite grates.

Nocte dieque tuus super hanc incenditur heros,

Ardet amans coniunx et honesto carpitur igni.

Ire. cor Herculeum, multa cum luce videbis,

Alma, Sigismundum, qui mox connubia firmet,

50

Et sponsam quanto procerum decet agmine ducat.

Hunc, si tu sapies, comitabere; plectra lyramque

Fer tecum, faciles dabimus tibi carmina nymphae;

Vsque adeo tua nos vetus indulgentia tangit

Et iuvat accitas supremis rebus adesse:

55

Scilicet haud unquam maiore vocabimur in re.

Dic Calabrum, Platine, ducem, quo principe virtus

Prisca suos omnes numeros habitura redibit,

Dic Hymen sacrum, dic incrementa deorum,

Dic decus omne novum, dic gaudia totius orbis."

60

Dixit, ab his raptim fugiens Helicona revisit.

At mihi Parthenopes adeundae plurimus ardor

Crevit; ad Herculeas haud frustra fugimus aras:

Ille mihi tutum profugo concessit asylum

Admovitque suis me circum altaria sacris.

65

Ergo erit ille mihi semper deus, illius adsum

Auspicio, qualis comitatus Iasona vates

Threicius, si parva licet componere magnis.

Vos ego praesentes veneror, mea numina, divos,

Aspicio simul et quales fore Musa locuta est.

70

Sponsa deam sese vultu incessuque fatetur

Et superum genus, Alcidae qualem decet esse

Consortem. Quid vos, caelestia pignora, fratres

Eloquar? Ante alios, dux illustrissime, salve,

Sol oriens sparsure iubar mortalibus ingens,

75

Qualencunque meum venia dignare libellum,

Qua tibi procumbens nemo frustratus abivit,

Quam praestare soles adeunti supplice vultu,

Qua ve salutantes non dedignaris amicos:

Sis placuisse memor fluvialis rustica lymphae

80

Pocula supremo nactoque Artaxata regi.

Quicquid in Herculea peregrinus et armiger aula

Lusimus, unius quod opus collegimus anni,

Dux Alphonse, magis tibi iure dicavimus ulli

Quam Latii solio: tibi carmina nostra legenti

85

Saepe tui occurrent Alcidae nomina fratris;

Adde quod armorum decus es tutelaque Phoebi,

Regia qui duplici lustrabis tempora lauro:

Quod superest tibi se cum carmine dedicat auctor.