Ugolino Verino Flametta 1, 11

Testo base di riferimento: L. Mencaraglia, 1940

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


11. visio de geminis

Roscida purpureis surgens Aurora quadrigis

      Ad solitum lucis iam properabat iter,

Lampade iam crocea Titan spargebat Eoos,

      Cum subito haec oculis visa fuere meis:

5

Visus eram aonio recubans dormire sub antro,

      Gorgoneae irriguus qua fluit humor aquae.

Tunc vidi innumeras circum me errare puellas

      Quae forma possent aequiperare deas.

Vidi et cornigeros faunos nymphasque fugaces,

10

      Et driades mistos ludere saepe choros.

Pars cytharam pulsant, saltant, pars carmina dicunt,

      Quaelibet officio est apta puella suo.

Has inter memini ternas vidisse sorores,

      Nil quibus affirmo posse decere magis.

15

Ni fallor Charites fuerant hae, nam sine zona

      Et visa a geminis tertia semper erat.

Aureus interea curru vehebatur eburno

      Phoebus et in medio constitit ille iugo,

Iussit et electas pariter considere nymphas,

20

      Namque novem Musis hic comitatus erat.

Tunc et capripedes satyri timidaeque napeae

      Atque assurrexit cetera turba sibi.

Vt reor, hic fuerat certe formosus Apollo,

      Carmine namque mihi est cognitus ille suo.

25

Quid referam qualis iuvenili in corpore forma

      Emicuit, quo nil pulchrius esse potest?

Caesaries illi per cygnea colla fluebat,

      Colla tamen cygnis candidiora gerens.

Lumina quid dicam praebentia lumina mundo?

30

      Vt roseus niveis sit color usque genis.

Insignisque auro gemmisque ornatus eois,

      Tinctaque bis tyrio murice vestis erat.

Vt stetit in medio iussitque silentia, cuncti

      Auribus intentis conticuere simul.

35

Tunc cytharae auratae pulsavit pectine chordas

      Cumque lyra pariter talia verba dedit:

Sunt gemini fratres, Medicum pulcherrima proles,

      Fulgida qui nostrum nomen in astra ferent;

Nec tales umquam Florentia cernet alumnos,

40

      Sit licet haec claris nobilitata viris.

Nec satis his fuerit maiorum gloria, quamvis

      Nota sit in multis stirps generosa locis.

Qualis avus proavusque fuit, mora longa referre est,

      Quilibet istorum sed superavit avos,

45

Dummodo Pyeridum dulci raptentur amore,

      Et nostra cingi tempora fronde velint.

Hos tu castaliis stillat qua fontibus unda

      Educes placido, Calliopea, sinu.

Hinc tibi maior erit nati quam gloria vatis

50

      Hismarii aut nobis gloria magna Lini.

Quare agite, Aonides, vigiles impendite curas,

      Crescet enim parvo munere vester honor.

Sic per tyrrhenas celebres cantabitur urbes,

      Praesertim tuscus qua tenet arva leo.

55

Nam fore dixerunt italis caput urbibus illam

      Ac primum Ausoniae fata tenere locum.

Vix haec aurato plectro cantarat Apollo,

      Visio me pariter destituitque sopor.