Ugolino Verino Flametta 1, 2

Testo base di riferimento: L. Mencaraglia, 1940

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


2. ad lectorem

Hos quicumque meos tanges studiose libellos,

      Contractae frontis pone supercilium:

Lascivis elegis dulces cantantur amores

      Vnde suum nomen flebile carmen habet.

5

Saeva sophocleo cantanda tragedia versu est,

      Magna maroneis bella sonanda tubis,

Ipsa menandreo gaudet comoedia socco,

      In lyricis Sappho est femina prima modis,

(Cum lyricis elegos pariter dedit illa sonoros

10

      Docta cupidineos illa referre pedes),

Grandius Alcaeus plectro pulsavit eburno,

      Non tamen auratam dulcius iste lyram:

Omnia divini non possunt dicere vates.

      Vnicuique deus plusve minusve dedit.

15

Hic melius pugnam canit, aptius alter amorem,

      Et pariter laude est dignus uterque sua;

Historias alius scribit sermone soluto

      Antiquae excrutans nobilitatis opus;

Hic nitidis stellis celatum dicet Olympum

20

      Et quantum nobis sidera quidque ferant;

Ast alius melius spirantia marmora ducit,

      Moreque Iapeti de pollice fingit humum.

Sunt et Apellea qui pingunt arte tabellas,

      Vivida sunt qui nunc mollius aera trahunt;

25

Ast alii sacri solvunt aenigmata iuris,

      Tristibus enodant vincula caeca reis;

Ille arma horrendi sequitur mavortia belli,

      Tranquille et tute hic otia pacis amat;

Impiger ad Mauros et nigros currit ad Indos

30

      Mercator fugiens pauperis omne malum;

Deditus hic ruri civilia munera temnit

      Exculti felix ruris amena colens.

Quisque suae sequitur naturae semina pronus,

      Omnibus hinc rerum discolor usus adest.

35

Quot vivunt homines, tot sunt diversa sequentes,

      Velle nec est unum, quod cupis ille fugit.

Mi teneros versus Musae tribuere benignae,

      Ludereque imparibus mi tribuere modis,

Dum iuvenis, dum sum flagranti pronus amori,

40

      Ast alios mores cana senecta feret.

Sunt licet hi mores mihi nunc quos posset aperta

      Quique bonos solitus fronte probare Cato.

Mens sincera manet quamvis scribantur amores,

      Materiam talem flagitat istud opus.

45

Quod tua si nostros damnat censura libellos,

      Orbae cor dicam tygridis esse tibi.