Matteo Maria Boiardo carmina in Herculem, 10

10.

EXCELLENTISSIMI PRINCIPIS HERCVLIS ESTENSIS CANTICA LAVDATORIA ETC.

Impia Dictaei turbarunt saecula regis

Aurea regna prius,

Ante nec ad Phasym tulerat Phoebeia puppis

Semideos proceres;

5

Quisque suos fines sua littora noverat, orbis

Inscius alterius.

Non Gangem viridi potaverat ore Britannus,

Non Rhodanum Assyrius;

Poma sed in rigidis iam tum mitissima tellus

10

Praebuit arboribus,

Tunc lac in liquidis et dulcia mella merumque

Fluminibus genuit.

Sed postquam Latia Saturnus conditus ora est

Arma senex fugiens,

15

Tunc Iovis ardenti cesserunt aurea regno

Saecula septrigeri.

Acrior hinc aetas, subiitque argentea proles,

Inscia sed scelerum;

Quis volucri cursu cervos agitare fugaces

20

Mens fuit et iaculis

Et viridi fortes campo exercere palaestras,

Et tenues choreas

Paulatim longis successit saevior annis

Aenea progenies;

25

Tunc venae Chalybum, chalybe atque nocentius aurum

Rupibus eruitur;

Tunc primum domiti Lapithae sensere ferocis

Verbera cornipedes;

Navita tunc sollers ventos et sidera novit,

30

Nominaque imposuit,

Ferrea mox aetas; longis mutare diebus

Tempora quid nequeant?

Haec primum nigris totas effudit habenas

Criminibus soboles;

35

Tunc prius infidum facinusque et bella cruenti

Infremuere duces;

Hippomanesque truces gelidumque aconita novercae

Miscuerunt epulis:

Ilicet humano pollutas sanguine terras

40

Deserit Erigone,

Sanctaque cum miti subierunt aethera purum

Relligione Fides

At nunc sidereis rursum de sedibus omnes

Exsiluere deae:

45

Namque iterum Estensis sub pectore tuta resedit

Herculis alma Fides,

Iustitiaeque decus simul isdem sedibus alba

Relligio subiit,

Aureaque Estensi rursus sub principe saecla

50

Reddita sunt populis.