Ugolino Verino epigrammata 6, 18

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


18. eulogium de laudibus beati Antonii Abatis

Altera post medium Iani transacta bifrontis

      Niliaci Antoni est non reticenda dies.

Hic urbes docuit perituraque linquere regna

      Et placida in silvis quaerere mente Deum.

5

Nempe ubi divitias regnis obstare supernis

      Novit, dispersit pauperibusque dedit;

Non, ut thebanus Crates, proiecit in undis:

      Sic est insanae fundere mentis opes!

Munera qui tribuit quam plurima loetus egenis,

10

      In caelo eternas constabilivit opes.

Contempsit tumidos vitae mortalis honores;

      Sedavit Venerem nequitiamque gulae.

Spe Christi plenus, deserta Antonius urbe,

      Silvarum petiit saxa peresa puer.

15

Hinc, licet insidiis multaque vaferrimus arte

      In laqueos demon cogeret ire suos,

Inde ferae quamquam rabidae incursusque latronum

      Possent armatis vel timor esse viris,

Substinuit tamen invictus plagasque minasque,

20

      Risit et insani daemonis insidias.

Interiora petens horrendae saxa cavernae,

      Non timuit rursus verbera dira pati

Atque alacer fidensque animi certamen inibat;

      Nec mirum: assuetus vincere semper erat.

25

Tantum illi dederat Christi fiducia robur:

      Conscia mens recti quid timuisse potest?

Vt turbas hominum et nimios vitaret honores,

      Vipereum solus cessit ad hospitium.

In mediis silvis castellum est, alterae Amiclae,

30

      Ingens vis colubrum dispulit unde viros.

Hac intus clausis portis Antonius arce

      Delituit: nocuit vipera nulla sibi.

Agmine ceu facto cuncti cessere colubri

      Christicolae, et vacuas deseruere domos.

35

Illic se claudens multos Antonius annos

      Vixit, et angelico nectare pastus erat.

Sed non ascondi Phoebus nec montibus urbes

      Possunt, divinae nec charitatis amor.

Clara erat Antoni totum iam fama per orbem:

40

      Extremi implerat lictus utrunque maris.

Si sacra Egypti et Nitriae cenobia cernas,

      E caelo credas hos cecidisse choros.

Noctes atque dies resonabat cantibus aether;

      Innis semper erat silva canora sacris.

45

Ardebant mira in Christum charitate revincti:

      Omnibus una fides, omnibus unus amor.

Antoni, salve, tranquillae gloria vitae,

      Cui nemus horrendum gratius urbe fuit!

Dirige nostra, pater, vessate vela carinae,

50

      Ne mediis pereat naufraga pupis aquis.