Matteo Maria Boiardo carmina in Herculem, 3

3.

Optima primis fata tulerunt

Semper in annis, Funera vidit

Hectoris altae qui dedit igni

Moenia Troiae; vidit et acris

5

Herculis ustos perfidus artus,

Qui male iussit monstra tyrannus

Horrida vinci; concidit ille,

Vnica terris edita virtus,

Quem fera flevit turba Britannum,

10

Flevit et ater pulvere Medus,

Torridus illum flevit et Hammon

Strictaque bruma zona rigenti.