Ugolino Verino epigrammata 5, 13

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


13. eulogium Apolinaris papiensis,
philosophi ac mathematici doctissimi

Omnia tempus edax consumit et aucta senescunt;

      At non ingenio fama nocere potest.

Quicquid compositum est, mors imperiosa resolvit;

      Virtus est simplex, ergo perennis erit.

5

Diruta vix extant dominorum saxa Quiritum,

      Speluncaeque instar Roma sepulta iacet.

Quis mihi monstrabit celsas Carthaginis arces

      Persarumque urbem? Quis Babylona mihi,

Et centum portis clarissima moenia, Thebas?

10

      Accola vel Nili nesciet ipse locum.

Berosi et docti florebit fama Platonis

      Dum pontus pisces, dum vehet astra polus.

Gloria virtutem sequitur, nec fama sonora

      Tardatur, velut est corporis umbra comes.

15

Ergo eris aeternus fama, Polinaris, et omni

      Docta per ora virum tempore clarus eris.

Quis procerum natis Tuscorum sydera pandet,

      Quae bona, quae contra sit fugienda dies?

Quis poterit rerum occultas inquirere causas?

20

      Euclidem quis nunc expliciturus erit?

Quis logyces giros, perplexa enygmata, solvet?

      Pisanum infoelix, veh tibi, gymnasium!

Nestorei plorent iterum sine fine coloni:

      Nam sors est vestris invidiosa bonis.

25

Vos florentinus tali doctore Senatus

      Ornarat, qualem saecula rara ferunt.

His quamquam egregium virtutibus abstulit una

      De tribus, arruptis lurida Parca colis.

Dic, precor, insignes Polinaris carmine laudes

30

      Et vati faveas, pulcher Apollo, tuo.

Ipse tuas artes medicus, tua nomina vates,

      Ipse tuos mores et tua facta refert.

Eripe letheis decus immortale tenebris;

      Duret ad extremum gloria longa diem.

35

Calliope, vestrum est fama donare perenni

      Aeternum ingenio qui meruere decus.

Ante retrocedent mutato sydera cursu,

      Arebit sicco pulvis in Occeano,

Inclyta quam pereat doctorum fama virorum:

40

      Post mortem crescit multiplicatus honos.

Vulnificus moritur subito post funera livor;

      Virtutis vero fama perennis erit.

Sed ne forte suum veniens incuria nomen

      Ignoret, talis marmore versus erit:

45

"Qui rerum causas norat Polinaris et astra,

      Hic situs est: paulum siste, viator, iter".