Ugolino Verino epigrammata 5, 12

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


12. visio Ippolitae defunctae,
quae omnium castissima et pulcherrima fuit

Estus erat mediusque dies, cum torret hanelos

      Saeva cleonei stella leonis agros.

Populea irrigui recubabam ruris in umbra,

      Et solum mecum Calliopea fuit.

5

Dum fera magnanimi limamus proelia Carli

      Extremamque manum grande requirit opus,

Ecce mihi ante oculos miri splendoris imago

      Fulsit, et emisit lumen opacus apex.

Aethereis cecidisse plagis iuraveris astrum:

10

      Non hominis, certe forma erat illa deae.

Tunc vero attonito doctissima Calliopea:

      "Ippolita haec" inquit "carmine dicta tuo est;

Ippolita illa, tuis multum celebrata libellis,

      Ad te syderei venit ab axe poli,

15

Archetipum formae, non enarrabile munus:

      Ne pudeat magno te cecinisse pede.

Haec est naturae exemplar; preconia formae

      Carmina erunt, serae posteritatis opus.

Aspice sydereos, radiantia lumina, ocellos,

20

      Sit quanta admistus cum gravitate nitor;

Inspice flaventes per eburnea colla capillos,

      Vt brevis effusam ventilet aura comam;

Vt parvi, ut nitidi dentes candore nivali,

      Composito ut niteat risus in ore decens!

25

Huic Charites nostrae comites cessere Venusque,

      Troiano quamvis iudice prima dea est.

Respice ut incedat nullo per gramina fastu,

      Qualis Iuno suo cum Iove carpit iter.

Quicquid habet natura boni, congessit in ista;

30

      Quod carpat quicquam non habet Invidia.

Saepe pudicitiae forma est contraria; pulchris

      Ceu comune malum fastus inesse solet.

Ippolita at, quamvis forma superaverit omnes,

      Ingenio miti tum sine labe fuit,

35

Vt nulli non chara foret; licet exule tota

      Prole patrum, cunctis grata puella fuit.

Et merito aeterni per me referentur honores,

      Et tibi me propter fama perennis erit".

Haec ubi Calliope dixit, pauca ore trementi

40

      In me oculos flectens rettulit Ippolita:

"Carmine quanta tuo dederis praeconia nobis

      Tu scis, haud meritis praemia tanta meis.

Quis referet tali dignas pro carmine grates?

      Per te, Verine, est vita secunda mihi.

45

Carmina letheis homines a fontibus arcent;

      Fertur in his Atropos iuris habere nihil.

Per te forma mihi longo memorabitur aevo

      Et lesit nomen fabula nulla meum;

Iamque vale". Dixit dextramque extendit et inde

50

      In tenues labens vertitur umbra Notos.