Ugolino Verino epigrammata 5, 9

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


9. eulogium Pauli tusci,
medici ac mathematici praeclarissimi

Ergo nec ingenium, nec mores fata retardant,

      Sed vitae ac mortis stat sua cuique dies,

Et pius et doctus moritur discrimine nullo:

      Ah, fati haec lex est imperiosa nimis.

5

Debuerat Paulus vita durare perenni,

      Et non comuni conditione premi.

Hic rerum causas et coeli sydera norat;

      Phylosophum talem saecula rara ferunt.

Pythagorae ex solido statuam conflaverat auro

10

      Graecia, et e pario marmore pyramidem,

Quod rudibus populis geometrica signa parumper

      Ostendit; quanto doctior iste fuit!

Illiricis Chous pestem predixerat oris,

      Praesidium mittens discipulosque suos;

15

Ex quo divinos vivus suscepit honores

      Suntque illi tanquam condita templa deo.

Quin Asclepiades medicis epidarius herbis

      Irato meruit numen habere Iove.

Alma Ceres, primum frugum quod repperit usum,

20

      Quo scindatur humus tempore, quo ve meti,

Sunt aedes illi et Cerealia condita sacra;

      Inventaque olea facta Minerva dea est.

At Paulus tuscus terram cognovit et astra,

      Et ptholomeneum grande retexit opus;

25

Qui prospectivae formam depinxit et artem,

      Quo libro cunctis equiperandus erit;

Qui tuscos docuit quo sydere gleba colonos

      Vertenda, et quae sit vitibus utilior.

Quid referam medica quos ille salutifer arte

30

      Extorsit manibus, lurida Parca, tuis?

Adde quod in terris sine coniuge, coelibe vita,

      Angelicae vixit norma pudicitiae.

Et tamen hunc ausa est polluta attingere dextra

      Atropos, et sacri claudere labra senis.

35

Ast animus certe est Libitinae iure solutus

      Et fruitur foelix liberiore polo.

Docta per ora virum longo celebrabitur aevo

      Paulus, ad extremum clarior usque diem.