Ugolino Verino epigrammata 5, 6

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


6. eulogium in acerbissimo funere Petrotii,
eius dilectissimi fratris

Tristis eram et chari moerebam funera fratris;

      Abstulerat somnum pectore luctus edax.

Tot neglecta Deo fratrum pia vota dolebam,

      Et Pauli medicas nil valuisse manus,

5

Cum nota ante oculos germani effulsit imago

      Et tales roseo reddidit ore sonos:

"Quid quereris tantum? Lachrymas quid fundis inanes?

      Num flendo credis fata movere Dei?

Septima cum tanto transegi lustra labore:

10

      Fixus erat vitae terminus ille meae.

Omnia solvisti; nihil est, Vgoline, relictum

      Quod pia sedulitas non mihi tradiderit.

Per septem attrivit corpus febris arida menses,

      Corporis ut numeres ossa peresa mei.

15

Quid fles? Gaudendum est! Mortali carcere liber,

      Pars nostri maior, spiritus, astra petit.

Est erumnosi plenissima vita laboris,

      Exposita innumeris daemonis insidiis.

Ille ego, quem flexit transversum nulla voluptas,

20

      Quae sum perpessus nocte dieque, miser!

Quid referam morbos et vitae mille dolores,

      A me quos omnes abstulit atra dies?

Arrisit sicui vultu Fortuna sereno,

      Mox illi adversas vertit, iniqua, rotas.

25

Expavi, fateor, mortis perferre dolorem,

      Ne ve animus stygiis obrueretur aquis.

Praesidium magnum perdis, charissime frater,

      Sarcinaque est humeris congeminata tuis.

Sic visum Christo est; forsan meliora dabuntur

30

      Tempora, nec semper nubilus Hauster erit.

Cuncta secunda dabit vobis concordia foelix,

      At contra magnas vertit Erinis opes.

Vxorem vobis commendo, ut caelibe vita

      Degat, et infantes nutriat illa meos.

35

Ipsa fidem cineri nostro servare recepit

      Et nullos post hac velle subire toros.

Dulcia discendens commendo pignora vobis:

      Istorum causa est tristior interitus.

Hos precor ut patrio, frater, tuearis amore;

40

      Sic animus noster loetior astra petet".

Dixit, et amplectens ter circum colla pependit;

      Vltima labentis verba fuere: "Vale".

"Quo fugis?", exclamo; "fratrem ne desere, frater!

      Quo sine te pacto vita futura mea est?".

45

Crudeles Parcae, florentis fila iuventae

      Truncastis! Sunt, sunt copia tanta senes!

Quis fuit in tusco populo servantior aequi,

      Quem non ausus erat carpere livor edax?

Cui tanta iuveni mores probitate fuerunt,

50

      Quis coluit tanta relligione Deum?

Inquirat livor totius tempora vitae,

      Obsceni quicquam si reperire queat!

Et talem iuvenem mors invidiosa peremit!

      Iniecit diras lurida Parca manus!

55

Te, venerande pater, mors oportuna resolvit,

      Ne videas nati funera acerba tui.

Ipsa virum et charos vidit superesse nepotes,

      Natorum pompis contumulata parens.

At me servavit tanto Fortuna dolori,

60

      Dimidium, hei, vitae, frater adempte, meae!

O, utinam alterna, Ledei ex more gemelli,

      Petroti, possem te revocare nece!

Perferrem mortis pro te quodcunque periclum.

      Quid loquor? Ah! nullis fletibus umbra redit.

65

Te sine nulla dies lachrymis inmunis agetur,

      Currentisque oculi fluminis instar erunt.

Ante oculos semper dilecti fratris imago

      Haeret; nec somni, nec mihi cura cibi est.

Squalent inculti deserta volumina Carli;

70

      Flet posita mecum tristis Apollo cheli.

Pertesum vitae est; macilento pallor in ore;

      Omne mihi luctus substulit offitium.

Tu moriens caelum, felix germane, petisti;

      Gratulor: ah, tecum nunc comes ire velim!

75

Frater honoratos iam iam visure parentes,

      Angelicos inter constituende tronos,

Frater amate, vale; celi novus incola factus,

      Petroti, aeternis iam fruiture bonis.