Ugolino Verino epigrammata 5, 4

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


4. eulogium in obitu Bartholomeae matris,
praestantissimae mulieris

"O dulces nati, tantos effundere questus

      Quid iuvat, et frustra sollicitare Deum?

Comprimite, hen, lachrymas dilectae in funere matris:

      Transegi, dederant quos mihi fata, dies.

5

Desinite, ergo, meum fletu vexare sepulchrum:

      Pars melior nostri sydera celsa petit.

Corpus inane iacet, solum mortale cadaver

      Occidit: hac omnis sorte creatus homo est.

Quin meus hoc ipsum corpus iuvenile resumet

10

      Spiritus, inque mea carne videbo Deum,

Cum Deus in cineres terrarum verterit orbem,

      Vltima cum veniet non reditura dies.

Nulla potest hominis fieri iactura cadentis,

      Cum surget positis clarior exuviis.

15

Improba (cui parcit?) nascentibus omnibus instat:

      Quae mors esse potest increpitanda seni?

Stat fixus cunctis humani terminus aevi,

      Vlterius quem non preteriisse licet.

Venimus ad metam vitaeque peregimus annos

20

      Concessos; quis nam fata movere potest?

Non exoratae producunt stamina Parcae;

      Iam mors ante oculos stat violenta meos,

Pallidaque horrendo frustra me terret hiatu:

      Nam vitam inficiunt crimina nulla meam.

25

Erubeat mortem, siqua est obnoxia labi,

      Palleat et nigros umbra subire lacus,

Et tremat aeternas scelerum persolvere poenas:

      Nanque bonis mors est gloria, poena malis.

Turgida nec calido corrumpite lumina fletu,

30

      Nec matrem lachrymis dedecorate piis.

Ante alias longe sum foelicissima mater,

      Cui mihi sunt septem pignora tresque nurus,

Cui mihi longaevus coniux fraterque superstes

      Extant, et concors et sine labe domus.

35

Cum videam charos mihi tot superesse nepotes,

      Quos generi et nostrae progenuere nurus,

Quae plura optarem? Iam sexagesimus annus

      Volvitur: hic vitae finis et hora meae est.

Siquid apud charos, ut debet, mater alumnos

40

      Iuris habet, nec mors finiet imperium,

Ecce, meum commendo virum vestrumque parentem,

      Ne desiderio tabeat ille meo.

Confectum senio et maerentem coniuge rapta

      Servate, ut superet saecula terna senex.

45

Circumstentque nurus blandae offitiumque ministrent,

      Et gerat alternas illa vel illa vices,

Vt phrigii vincat longissima tempora fati,

      Vt senior natos cernat et ipse senes.

Silvestrum ante alios natum commendo minorem,

50

      Cui non est uxor nec sibi chara parens.

Hoc unum moriens iterumque iterumque monebo,

      Ne turbet vestros dira Megera lares.

Aurea vobiscum sit pax; concordia foelix

      Alterno fratres semper amore liget.

55

Iamque vale, o coniux, ne te dolor urgeat ullus,

      Si socia eripitur Bartholomea tori.

Sit visum Superis; quid fles? Age, comprime luctum,

      Laetior ut noster spiritus astra petat.

Num tibi tot restant, comunia pignora, nati?

60

      Ne turbes fletu pignora chara tuo!

En morior, coniux; nigrescunt omnia circum...".

      Nec plura: in medio lingua retenta sono est;

Eflantemque animam superas emisit in auras,

      Corpus at in gelido mansit inane toro.

65

Insonuit quantis pulsus plangoribus aether!

      O lux infoelix, o lachrymosa dies!

Semper acerba suis, semper memoranda Verinis,

      Solliciti, heu, semper causa doloris erit!

O clara ante alias, nulli pietate secunda,

70

      Quae coleret casta relligione Deum!

Quae magis exarsit vera charitate? Quis ergo

      Non fleat et lachrymis abluat ora piis?

Lugeat Aequorei plebecula pauper agelli,

      Ploret vicinus quisquis egenus erat.

75

Sed quoniam nullis revocatur fletibus umbra,

      Ne pigeat laudes enumerare suas.

O veneranda parens, quo te dignemur honore,

      O genitrix, nostrae fama decusque domus?

Vera parens, propriis lactasti pignora mammis,

80

      Ipsa licet Medices sanguine tangit avos.

Natorum, o, longos totiens perpessa labores,

      Quae tibi, quae poterunt praemia digna dari?

Nam tua pertenuem nostrum solertia censum

      Et non indignis quaestibus auxit opes.

85

Inspiciens natos solers prudentia matris,

      Erudiit variis artibus ingenia.

Mercibus hic quoniam fuit aptior, ille Minervae,

      Naturae iussit semina quenque sequi.

Hic quia velocis praestabat acumine mentis,

90

      Iussit socraticis invigilare libris,

Et rerum causas et coeli noscere motus,

      Afferre aegrotis ut bene posset opem.

At me Musarum flagrantem ut vidit amore,

      Et dare Pyerio carmina multa choro,

95

"I" dixit, "sequere aonias, Vgoline, puellas,

      Et tua pegaseis fontibus ora laves".

Quas igitur grates, quae reddant praemia nati

      Debita? Pro nobis Iupiter ipse dabit.

Divorum augebis numerum super astra volando,

100

      Impleat ut vacuos umbra beata tronos.

Illic sydereo satiabis nectare mentem,

      Inter caelestes annumeranda choros.

Illinc omnis abest vitae dolor, omnis egestas;

      Non habet in Superos ius Libithina deos.

105

Non mutat vires illic morosa senectus,

      Perpetuo sed enim flore iuventa viret.

Frigida non calidis, non pugnant humida siccis;

      Coelicolum tenuis temperat aura solum,

Qualis athlantei occiduas post lictoris undas

110

      Foelices suavis spiritus aflat agros.

Est animus simplex, nec fato obnoxius ulli,

      Et solo aspectu pascitur ipse Dei.

Nempe bonum summum est, caeli cui destinat arcem

      Iupiter, aeternum posse videre Deum.

115

Illic militibus reddit sua praemia Christus,

      Fortiter ob patriam qui periere suam,

Qui mundi illecebras saevosque cupidinis ignes

      Viceruntque omnes daemonis insidias,

Qui sacra Pontificum romanae dogmata sectae

120

      Servarunt certa, non violata, fide.

Panduntur caeli portae, reseratur Holympus,

      Aethereas foelix cum petit umbra domos.

Huc, veneranda parens, venies, atque obvia turba

      Coelesti longe curret ab urbe tibi.

125

Virginei occurrent coetus candore micantes,

      Agmina non tacta candidiora nive;

Obvius et veniet rutilanti in murice martyr,

      Et palmae et lauri flondea serta geret.

Mox te matronae gemmis auroque nitentes

130

      Accipient, vinxit quas sacra teda viris.

Aplaudent roseaeque dabunt mille obscula fronti,

      Et tales edent ore canente sonos.

"Humanae o tandem vitae defuncta labore,

      Ingredere, o foelix, aurea tecta Dei.

135

Atria quae longe cernis radiantia, gemmis

      Culmineque aurato, tecta superba, micant:

Haec tibi caelestes struxere palatia fabri,

      Haec tua pro meritis semper habenda domus".

His, mater, pompis, tali comitata triumpho,

140

      Impyrei intrabis limina celsa poli.

Te quoque celsa suis caeli Regina lacertis

      Accipiet, dicens: "Dulcis amica, veni;

Aeterno fruitura bono, cape praemia Christi,

      Praemia promissis uberiora suis.

145

Ingredere auratae christallina limina sedis,

      Accipe syderei ditia regna soli".

Talibus ascendes divina in gaudia dictis,

      Gaudia non ullis aequiperanda bonis.